Esami di Stato 1999-2000

SECONDA PROVA SCRITTA

 

ISTITUTI MAGISTRALI

 

Soddisfazioni di chi coltiva la terra 

di Cicerone

Venio nunc ad voluptates agricolarum, quibus ego incredibiliter delector, quae nec ulla impediuntur senectute et mihi ad sapientis vitam proxime videntur accedere. Habent enim rationem cum terra, quae numquam recusat imperium nec umquam sine usura reddit quod accepit, sed alias minore, plerumque maiore cum faenore, quamquam me quidem non fructus modo, sed etiam ipsius terrae vis ac natura delectat. Quae cum gremio mollito ac subacto sparsum semen excepit, primum id occaecatum cohibet, ex quo occatio quae hoc efficit nominata est, deinde tepefactum vapore et compressu suo diffundit et elicit herbescentem ex eo viriditatem, quae nixa fibris stirpium sensim adolescit culmoque erecta geniculato vaginis iam quasi pubescens includitur, e quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum. Quid ego vitium ortus satus incrementa commemorem? Satiari delectatione non possum, ut meae senectutis requietem oblectamentumque noscatis. Omitto enim vim ipsam omnium quae generantur e terra, quae ex fici tantulo grano aut ex acini vinaceo aut ex ceterarum frugum aut stirpium minutissimis seminibus tantos truncos ramosque procreet, malleoli plantae sarmenta viviradices propagines nonne efficiunt ut quemvis cum admiratione delectent?.


Insegnamento nella Scuola Materna

Tema di Pedagogia

Prima traccia

"Per sviluppare compiutamente la propria personalità ogni bambina ed ogni bambino devono poter conquistare adeguati spazi di autonomia senza perdere le sicurezze acquisite nei rapporti con le cose e le persone. Mostra come nella scuola materna, vivaio di relazioni umane e laboratorio di attività, sia libere che strutturate, siano adeguatamente valorizzati i bisogni di autonomia e di sicurezza dei bambini".

Seconda traccia

"Nella programmazione educativa e didattica ad integrazione delle attività che si svolgono nella sezione è opportuno prevedere occasioni di attività di intersezione. Mostra come tali attività creino rapporti più stimolanti fra insegnanti e bambini e rendano possibile una più articolata fruizione di spazi, materiali ludici, attrezzature e sussidi didattici, arricchendo così l' offerta formativa della scuola materna".