Dante Alighieri
De
Vulgari Eloquentia
libri duo
Liber primus
I
1. Cum
neminem ante nos de vulgaris eloquentie doctrina quicquam inveniamus
tractasse, atque talem scilicet eloquentiam penitus omnibus
necessariam videamus - cum ad eam non tantum viri sed etiam mulieres
et parvuli nitantur, in quantum natura permictit -, volentes
discretionem aliqualiter lucidare illorum qui tanquam ceci ambulant
per plateas, plerunque anteriora posteriora putantes, Verbo aspirante
de celis - locutioni vulgarium gentium prodesse temptabimus, non
solum aquam nostri ingenii ad tantum poculum aurientes, sed,
accipiendo vel compilando ab aliis, potiora miscentes, ut exinde
potionare possimus dulcissimum ydromellum.
2. Sed quia
unamquanque doctrinam oportet non probare, sed suum aperire
subiectum, ut sciatur quid sit super quod illa versatur, dicimus,
celeriter actendentes, quod vulgarem locutionem appellamus eam qua
infantes assuefiunt ab assistentibus cum primitus distinguere voces
incipiunt; vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem
asserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus.
3.
Est et inde alia locutio secondaria nobis, quam Romani gramaticam
vocaverunt. Hanc quidem secundariam Greci habent et alii, sed non
omnes: ad habitum vero huius pauci perveniunt, quia non nisi per
spatium temporis et studii assiduitatem regulamur et doctrinamur in
illa.
4. Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quia
prima fuit humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsa
perfruitur, licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum
quia naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.
5.
Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
II
1. Hec est
nostra vera prima locutio. Non dico autem 'nostra' ut et aliam sit
esse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt omnium soli homini
datum est loqui, cum solum sibi necessarium fuerit. 2. Non angelis,
non inferioribus animalibus necessarium fuit loqui, sed nequicquam
datum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.
3. Si etenim
perspicaciter consideramus quid cum loquimur intendamus, patet quod
nichil aliud quam nostre mentis enucleare aliis conceptum. Cum igitur
angeli ad pandendas gloriosas eorum conceptiones habeant
promptissimam atque ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel
alter alteri totaliter innotescit per se, vel saltim per illud
fulgentissimum Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque
avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse videntur.
4. Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus, dupliciter
responderi potest: primo quod, cum de hiis que necessaria sunt ad
bene esse tractemus, eos preferire debemus, cum divinam curam
perversi expectare noluerunt; secundo et melius quod ipsi demones ad
manifestandam inter se perfidiam suam non indigent nisi ut sciat
quilibet de quolibet quia est et quantus est; quod quidem sciunt:
cognoverunt enim se invicem ante ruinam suam.
5. Inferioribus
quoque animalibus, cum solo nature instinctu ducantur, de locutione
non oportuit provideri: nam omnibus eiusdem speciei sunt iidem actus
et passiones, et sic possunt per proprios alienos cognoscere; inter
ea vero que diversarum sunt specierum non solum non necessaria fuit
locutio, sed prorsus dampnosa fuisset, cum nullum amicabile
commertium fuisset in illis.
6. Et si obiciatur de serpente
loquente ad primam mulierem, vel de asina Balaam, quod locuti sint,
ad hoc respondemus quod angelus in illa et dyabolus in illo taliter
operati sunt quod ipsa animalia moverunt organa sua, sic ut vox inde
resultavit distincta tanquam vera locutio; non quod aliud esset asine
illud quam rudere, neque quam sibilare serpenti. 7. Si vero contra
argumentetur quis de eo quod Ovidius dicit in quinto Metamorfoseos de
picis loquentibus, dicimus quod hoc figurate dicit, aliud
intelligens. Et si dicatur quod pice adhuc et alie aves locuntur,
dicimus quod falsum est, quia talis actus locutio non est, sed quedam
imitatio soni nostre vocis; vel quod nituntur imitari nos in quantum
sonamus, sed non in quantum loquimur. Unde si expresse dicenti 'pica'
resonaret etiam 'pica', non esset hec nisi representatio vel imitatio
soni illius qui prius dixisset.
8. Et sic patet soli homini datum
fuisse loqui. Sed quare necessarium sibi foret, breviter pertractare
conemur.
III
1. Cum igitur
homo non nature instinctu, sed ratione moveatur, et ipsa ratio vel
circa discretionem vel circa iudicium vel circa electionem
diversificetur in singulis, adeo ut fere quilibet sua propria specie
videatur gaudere, per proprios actus vel passiones, ut brutum
anirnal, neminem alium intelligere opinamur. Nec per spiritualem
speculationem, ut angelum, alterum alterum introire contingit, cum
grossitie atque opacitate mortalis corporis humanus spiritus sit
obtectus.
2 Oportuit ergo genus humanum ad comunicandas inter se
conceptiones suas aliquod rationale signum et sensuale habere: quia,
cum de ratione accipere habeat et in rationem portare, rationale esse
oportuit; cumque de una ratione in aliam nichil deferri possit nisi
per medium sensuale, sensuale esse oportuit. Quare, si tantum
rationale esset, pertransire non posset; si tantum sensuale, nec a
ratione accipere nec in rationem deponere potuisset.
3. Hoc
equidem signum est ipsum subiectum nobile de quo loquimur: nam
sensuale quid est in quantum sonus est; rationale vero in quantum
aliquid significare videtur ad placitum.
IV
1. Soli
homini datum fuit ut loqueretur, ut ex premissis manifestum est. Nunc
quoque investigandum esse existimo cui hominum primum locutio data
sit, et quid primitus locutus fuerit, et ad quem, et ubi, et quando,
nec non et sub quo ydiomate primiloquium emanavit.
2. Secundum
quidem quod in principio Genesis loquitur, ubi de primordio mundi
Sacratissima Scriptura pertractat, mulierem invenitur ante omnes
fuisse locutam, scilicet presumptuosissimam Evam, cum dyabolo
sciscitanti respondit: 'De fructu lignorum que sunt in paradiso
vescimur; de fructu vero ligni quod est in medio paradisi precepit
nobis Deus ne comederemus nec tangeremus, ne forte moriamur'.
3.
Sed quanquam mulier in scriptis prius inveniatur locuta,
rationabilius tamen est ut hominem prius locutum fuisse credamus, et
inconvenienter putatur tam egregium humani generis actum non prius a
viro quam a femina profluxisse. Rationabiliter ergo credimus ipsi Ade
prius datum fuisse loqui ab Eo qui statim ipsum plasmaverat.
4.
Quid autem prius vox primi loquentis sonaverit, viro sane mentis in
promptu esse non titubo ipsum fuisse quod 'Deus' est, scilicet El,
vel per modum interrogationis vel per modum responsionis. Absurdum
atque rationi videtur orrificum ante Deum ab homine quicquam
nominatum fuisse, cum ab ipso et in ipsum factus fuisset homo. Nam
sicut post prevaricationem humani generis quilibet exordium sue
locutionis incipit ab 'heu', rationabile est quod ante qui fuit
inciperet a gaudio; et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum
in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus
loquens primo et ante omnia dixisset 'Deus'.
5. Oritur et hinc
ista questio, cum dicimus superius per viam responsionis hominem
primum fuisse locutum, si responsio fuit ad Deum: nam, si ad Deum
fuit, iam videretur quod Deus locutus extitisset, quod contra
superius prelibata videtur insurgere.
6. Ad quod quidem dicimus
quod bene potuit respondisse Deo interrogante, nec propter hoc Deus
locutus est ipsa quam dicimus locutionem. Quis enim dubitat quicquid
est ad Dei nutum esse flexibile, quo quidem facta, quo conservata,
quo etiam gubernata sunt omnia? Igitur cum ad tantas alterationes
moveatur aer imperio nature inferioris, que ministra et factura Dei
est, ut tonitrua personet, ignem fulgoret, aquam gemat, spargat
nivem, grandinea lancinet, nonne imperio Dei movebitur ad quedam
sonare verba, ipso distinguente qui maiora distinxit? Quid ni?
7.
Quare ad hoc et ad quedam alia hec sufficere credimus.
V
1. Opinantes
autem non sine ratione, tam ex superioribus quam inferioribus sumpta,
ad ipsum Deum primitus primum hominem direxisse locutionem,
rationabiliter dicimus ipsum loquentem primum, mox postquam afflatus
est ab animante Virtute, incunctanter fuisse locutum. Nam in homine
sentiri humanius credimus quam sentire, dumunodo sentiatur et sentiat
tanquam homo. Si ergo faber ille atque perfectionis principium et
amator afflando primum nostrum omni perfectione complevit,
rationabile nobis apparet nobilissimum animal non ante sentire quam
sentiri cepisse.
2. Si quis vero fatetur contra obiciens quod non
oportebat illum loqui, cum solus adhuc homo existeret, et Deus omnia
sine verbis archana nostra discernat etiam ante quam nos, - cum illa
reverentia dicimus qua uti oportet cum de eterna Voluntate aliquid
iudicamus, quod licet Deus sciret, immo presciret (quod idem est
quantum ad Deum) absque locutione conceptum primi loquentis, voluit
tamen et ipsum loqui, ut in explicatione tante dotis gloriaretur ipse
qui gratis dotaverat. Et ideo divinitus in nobis esse credendum est
quod in actu nostrorum effectuum ordinato letamur.
3. Et hinc
penitus elicere possumus locum illum ubi effutita est prima locutio:
quoniam, si extra paradisum afflatus est homo, extra, si vero intra,
intra fuisse locum prime locutionis convicimus.
VI
1. Quoniam
permultis ac diversis ydiomatibus negotium exercitatur humanum, ita
quod multi multis non aliter intelligantur verbis quam sine verbis,
de ydiomate illo venari nos decet quo vir sine matre, vir sine lacte,
qui nec pupillarem etatem nec vidit adultam, creditur usus.
2. In
hoc, sicut etiam in multis aliis, Petramala civitas amplissima est,
et patria maiori parti filiorum Adam. Nam quicunque tam obscene
rationis est ut locum sue nationis delitiosissimum credat esse sub
sole, hic etiam pre cunctis proprium vulgare licetur, idest maternam
locutionem, et per consequens credit ipsum fuisse illud quod fuit
Ade.
3. Nos autem, cui mundus est patria velut piscibus equor,
quanquam Sarnum biberimus ante dentes et Florentiam adeo diligamus
ut, quia dileximus, exilium patiamur iniuste, rationi magis quam
sensui spatulas nostri iudicii podiamus. Et quamvis ad voluptatem
nostram sive nostre sensualitatis quietem in terris amenior locus
quam Florentia non existat, revolventes et poetarum et aliorum
scriptorum volumina quibus mundus universaliter et membratim
describitur, ratiocinantesque in nobis situationes varias mundi
locorum et eorum habitudinem ad utrunque polum et circulum equatorem,
multas esse perpendimus firmiterque censemus et magis nobiles et
magis delitiosas et regiones et urbes quam Tusciam et Florentiam,
unde sumus oriundus et civis, et plerasque nationes et gentes
delectabiliori atque utiliori sermone uti quam Latinos.
4.
Redeuntes igitur ad propositum, dicimus certam formam locutionis a
Deo cum anima prima concreatam fuisse. Dico autem 'formam' et quantum
ad rerum vocabula et quantum ad vocabulorum constructionem et quantum
ad constructionis prolationem: qua quidem forma omnis lingua
loquentium uteretur, nisi culpa presumptionis humane dissipata
fuisset, ut inferius ostendetur.
5. Hac forma locutionis locutus
est Adam; hac forma locutionis locuti sunt omnes posteri eius usque
ad edificationem turris Babel, que 'turris confusionis'
interpretatur; hanc formam locutionis hereditati sunt filii Heber,
qui ab eo dicti sunt Hebrei. 6. Hiis solis post confusionem remansit,
ut Redemptor noster, qui ex illis oriturus erat secundum humanitatem,
non lingua confusionis, sed gratie frueretur. 7 Fuit ergo hebraicum
ydioma illud quod primi loquentis labia fabricarunt.
VII
1. Dispudet,
heu, nunc humani generis ignominiam renovare! Sed quia preferire non
possumus quin transeamus per illam, quanquam rubor ad ora consurgat
animusque refugiat, percurremus.
2. O semper natura nostra prona
peccatis! O ab initio et nunquam desinens nequitatrix! Num fuerat
satis ad tui correptionem quod, per primam prevaricationem eluminata,
delitiarum exulabas a patria? Num satis quod, per universalem familie
tue luxuriem et trucitatem, unica riservata domo, quicquid tui iuris
erat cataclismo perierat, et [que] commiseras tu animalia celi
terreque iam luerant? Quippe satis extiterat. Sed, sicut
proverbialiter dici solet 'Non ante tertium equitabis', misera
miserum venire maluisti ad equum.
3. Ecce, lector, quod vel
oblitus homo vel vilipendens disciplinas priores, et avertens oculos
a vibicibus que remanserant, tertio insurrexit ad verbera, per
superbam stultitiam presumendo.
4. Presumpsit ergo in corde suo
incurabilis homo, sub persuasione gigantis Nembroth, arte sua non
solum superare naturam, sed etiam ipsum naturantem, qui Deus est, et
cepit edificare turrim in Sennaar, que postea dicta est Babel, hoc
est 'confusio', per quam celum sperabat ascendere, intendens inscius
non equare, sed suum superare Factorem.
5. O sine mensura
clementia celestis imperii! Quis patrum tot sustineret insultus a
filio? Sed exurgens non hostili scutica sed paterna et alias
verberibus assueta, rebellantem filium pia correctione nec non
memorabili castigavit.
6. Siquidem pene totum humanum genus ad
opus iniquitatis coierat: pars imperabant, pars architectabantur,
pars muros moliebantur, pars amussibus regulabant, pars trullis
linebant, pars scindere rupes, pars mari, pars terra vehere
intendebant, partesque diverse diversis aliis operibus indulgebant;
cum celitus tanta confusione percussi sunt ut, qui omnes una eademque
loquela deserviebant ad opus, ab opere multis diversificati loquelis
desinerent et nunquam ad idem commertium convenirent.
7. Solis
etenim in uno convenientibus actu eadem loquela remansit: puta
cunctis architectoribus una, cunctis saxa volventibus una, cunctis ea
parantibus una; et sic de singulis operantibus accidit. Quot quot
autem exercitii varietates tendebant ad opus, tot tot ydiomatibus
tunc genus humanum disiungitur; et quanto excellentius exercebant,
tanto rudius nunc barbariusque locuntur. 8. Quibus autem sacratum
ydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabant, sed graviter
detestantes stoliditatem operantium deridebant. Sed hec minima pars,
quantum ad numerum, fuit de semine Sem, sicut conicio, qui fuit
tertius filius Noe: de qua quidem ortus est populus Israel, qui
antiquissima locutione sunt usi usque ad suam dispersionem.
VIII
1. Ex
precedenter memorata confusione linguarum non leviter opinamur per
universa mundi climata climatumque plagas incolendas et angulos tunc
primum homines fuisse dispersos. Et cum radix humane propaginis
principalis in oris orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad
utrunque latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa
propago, demumque ad fines occidentales protracta, forte primitus
tunc vel totius Europe flumina, vel saltim quedam, rationalia guctura
potaverunt.
2. Sed sive advene tunc primitus advenissent, sive ad
Europam indigene repedassent, ydioma secum tripharium homines
actulerunt; et afferentium hoc alii meridionalem, alii
septentrionalem regionem in Europa sibi sortiti sunt; et tertii, quos
nunc Grecos vocamus, partim Europe, partim Asye occuparunt.
3. Ab
uno postea eodemque ydiomate in vindice confusione recepto diversa
vulgaria traxerunt originem, sicut inferius ostendemus.
4. Nam
totum quod ab hostiis Danubii sive Meotidis paludibus usque ad fines
occidentales Anglie Ytalorum Francorumque finibus et Oceano
limitatur, solum unum obtinuit ydioma, licet postea per Sclavones,
Ungaros, Teutonicos, Saxones, Anglicos et alias nationes quamplures
fuerit per diversa vulgaria dirivatum, hoc solo fere omnibus in
signum eiusdem principio remanente, quod quasi predicti omnes jo
affermando respondent.
5. Ab isto incipiens ydiomate, videlicet a
finibus Ungarorum versus orientem, aliud occupavit totum quod ab inde
vocatur Europa, nec non ulterius est protractum.
6. Totum vero
quod in Europa restat ab istis, tertium tenuit ydioma, licet nunc
tripharium videatur: nam alii oc, alii oil, alii sì affirmando
locuntur, ut puta Yspani, Franci et Latini. Signum autem quod ab uno
eodemque ydiomate istarum trium gentium progrediantur vulgaria, in
promptu est, quia multa per eadem vocabula nominare videntur, ut
Deum, celum, amorem, mare, terram, est, vivit, moritur, amat, alia
fere omnia.
7. Istorum vero proferentes oc meridionalis Europe
tenent partem occidentalem, a Ianuensium finibus incipientes. Qui
autem sì dicunt a predictis finibus orientalem tenent,
videlicet usque ad promuntorium illud Ytalie qua sinus Adriatici
maris incipit, et Siciliam. Sed loquentes oil quodam modo
septentrionales sunt respectu istorum: nam ab oriente Alamannos
habent et ab occidente et settentrione anglico mari vallati sunt et
montibus Aragonie terminati; a meridie quoque Provincialibus et
Apenini devexione clauduntur.
IX
1. Nos autem
oportet quam nunc habemus rationem periclitari, cum inquirere
intendamus de hiis in quibus nullius autoritate fulcimur, hoc est de
unius eiusdemque a principio ydiomatis variatione secuta. Et quia per
notiora itinera salubrius breviusque transitur, per illud tantum quod
nobis est ydioma pergamus, alia desinentes: nam quod in uno est
rational[i], videtur in aliis esse causa.
2. Est igitur super quod
gradimur ydioma tractando tripharium, ut superius dictum est: nam
alii oc, alii sì, alii vero dicunt oil. Et quod unum fuerit a
principio confusionis (quod prius probandum est) apparet, quia
convenimus in vocabulis multis, velut eloquentes doctores ostendunt:
que quidem convenientia ipsi confusioni repugnat, que ruit celitus in
edificatione Babel.
3. Trilingues ergo doctores in multis
conveniunt, et maxime in hoc vocabulo quod est 'amor'. Gerardus de
Brunel:
Si-m sentis fezelz amics,
per ver encusera amor.
Rex Navarre:
De fin amor si vient sen et bonté;
Dominus Guido Guinizelli:
Né fe' amor prima che gentil core,
né gentil [cor] prima che amor, natura.
4. Quare
autem tripharie principali[ter] variatum sit, investigemus; et quare
quelibet istarum variationum in se ipsa variatur, puta dextre Ytalie
locutio ab ea que est sinistre (nam aliter Paduani et aliter Pisani
locuntur); et quare vicinius habitantes adhuc discrepant in loquendo,
ut Mediolanenses et Veronenses, Romani et Florentini, nec non
convenientes in eodem genere gentis, ut Neapoletani et Caetani,
Ravennates et Faventini, et, quod mirabilius est, sub eadem
civilitate morantes, ut Bononienses Burgi Sancti Felicis et
Bononienses Strate Maioris.
5 Hee omnes differentie atque
sermonum varietates quid accidant, una eademque ratione patebit.
6.
Dicimus ergo quod nullus effectus superat suam causam, in quantum
effectus est, quia nil potest efficere quod non est. Cum igitur omnis
nostra loquela - preter illam homini primo concreatam a Deo - sit a
nostro beneplacito reparata post confusionem illam que nil aliud fuit
quam prioris oblivio, et homo sit instabilissimum atque
variabilissimum animal, nec durabilis nec continua esse potest, sed
sicut alia que nostra sunt, puta mores et habitus, per locorum
temporumque distantias variari oportet.
7. Nec dubitandum reor
modo in eo quod diximus 'temporum', sed potius opinamur tenendum: nam
si alia nostra opera perscrutemur, multo magis discrepare videmur a
vetustissimis concivibus nostris quam a coetaneis perlonginquis.
Quapropter audacter testamur quod si vetustissimi Papienses nunc
resurgerent, sermone vario vel diverso cum modernis Papiensibus
loquerentur.
8. Nec aliter mirum videatur quod dicimus quam
percipere iuvenem exoletum quem exolescere non videmus: nam que
paulatim moventur, minime perpenduntur a nobis, et quanto longiora
tempora variatio rei ad perpendi requirit, tanto rem illam
stabiliorem putamus.
9. Non etenim ammiramur, si extimationes
hominum qui parum distant a brutis putant eandem civitatem sub
invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio civitatis
eiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat,
et hominum vita sit etiam, ipsa sua natura, brevissima.
10. Si
ergo per eandem gentem sermo variatur, ut. dictum est, successive per
tempora, nec stare ullo modo potest, necesse est ut disiunctim
abmotimque morantibus varie varietur, ceu varie variantur mores et
habitus, qui nec natura nec consortio confirmantur, sed humanis
beneplacitis localique congruitate nascuntur.
11. Hinc moti sunt
inventores gramatice facultatis: que quidem gramatica nichil aliud
est quam quedam inalterabilis locutionis ydemptitas diversibus
temporibus atque locis. Hec cum de comuni consensu multarum gentium
fuerit regulata, nulli singolari arbitrio videtur obnoxia, et per
consequens nec variabilis esse potest. Adinvenerunt ergo illam ne,
propter variationem sermonis arbitrio singulariurn fluitantis, vel
nullo modo vel saltim imperfecte antiquorum actingeremus autoritates
et gesta, sive illorum quos a nobis locorum diversitas facit esse
diversos.
X
1. Triphario
nunc existente nostro ydiomate, ut superius dictum est, in
comparatione sui ipsius, secundum quod trisonum factum est, cum tanta
timiditate cunctamur librantes quod hanc vel istam vel illam partem
in comparando preponere non audemus, nisi eo quo gramatice positores
inveniuntur accepisse 'sic' adverbium affirmandi: quod quandam
anterioritatem erogare videtur Ytalis, qui sì dicunt.
2.
Quelibet enim partium largo testimonio se tuetur. Allegat ergo pro se
lingua oil quod propter sui faciliorem se delectabiliorem
vulgaritatem quicquid redactum est sive inventum ad vulgare
prosaycum, suum est: videlicet Biblia cum Troianorum Romanorumque
gestibus compilata et Arturi regis ambages pulcerrime et quamplures
alie ystorie ac doctrine.
3. Pro se vero argumentatur alia,
scilicet oc, quod vulgares eloquentes in ea primitus poetati sunt
tanquam in perfectiori dulciorique loquela, ut puta Petrus de
Alvernia et alii antiquiores doctores.
4. Tertia quoque, [que]
Latinorum est, se duobus privilegiis actestatur preesse: primo quidem
quod qui dulcius subtiliusque poetati vulgariter sunt, hii familiares
et domestici sui sunt, puta Cynus Pistoriensis et amicus eius;
secundo quia magis videntur inniti gramatice que comunis est, quod
rationabiliter inspicientibus videtur gravissimum argumentum.
5.
Nos vero iudicium relinquentes in hoc et tractatum nostrum ad vulgare
latium retrabentes, et receptas in se variationes dicere nec non
illas invicem comparare conemur.
6. Dicimus ergo primo Latium
bipartitum esse in dextrum et sinistrum. Si quis autem querat de
linea dividente, breviter respondemus esse iugum Apenini, quod, ceu
fistule culmen hinc inde ad diversa stillicidia grundat aquas, ad
alterna hinc inde litora per ymbricia longa distillat, ut Lucanus in
secundo describit: dextrum quoque latus Tyrenum mare grundatorium
habet, levum vero in Adriaticum cadit.
7. Et dextri regiones sunt
Apulia, sed non tota, Roma, Ducatus, Tuscia et Ianuensis Marchia;
sinistri autem pars Apulie, Marchia Anconitana, Romandiola,
Lombardia, Marchia Trivisiana cum Venetiis. Forum Iulii vero et
Ystria non nisi leve Ytalie esse possunt; nec insule Tyreni maris,
videlicet Sicilia et Sardinia, non nisi dextre Ytalie sunt, vel ad
dextram Ytaliam sociande.
8. In utroque quidem duorum laterum, et
hiis que secuntur ad ea, lingue hominum variantur: ut lingua
Siculorum cum Apulis, Apulorum cum Romanis, Romanorum cum Spoletanis,
horum cum Tuscis, Tuscorum cum Ianuensibus, Ianuensium cum Sardis;
nec non Calabrorum cum Anconitanis, horum cum Romandiolis,
Romandiolorum cum Lombardis, Lombardorum curn Trivisianis et Venetis,
horum cum Aquilegiensibus, et istorum cum Ystrianis. De quo Latinorum
neminem nobiscum dissentire putamus.
9. Quare ad minus xiiii
vulgaribus sola videtur Ytalia variari. Que adhuc omnia vulgaria in
sese variantur, ut puta in Tuscia Senenses et Aretini, in Lombardia
Ferrarenses et Placentini; nec non in eadem civitate aliqualem
variationem perpendimus, ut superius in capitulo immediato posuimus.
Quapropter, si primas et secundarias et subsecundarias vulgaris
Ytalie variationes calcolare velimus, et in hoc minimo mundi angulo
non solum ad millenam loquele variationem venire contigerit, sed
etiam ad magis ultra.
XI
1. Quam
multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque
illustrem Ytalie venemur loquelam; et ut nostre venationi pervium
callem habere possimus, perplexos frutices atque sentes prius
eiciamus de silva.
2. Sicut ergo Romani se cunctis preponendos
existimant, in hac eradicatione sive discerptione non inmerito eos
aliis preponamus, protestantes eosdem in nulla vulgaris eloquentie
ratione fore tangendos. Dicimus igitur Romanorum non vulgare, sed
potius tristiloquium, ytalorum vulgarium omnium esse turpissimum; nec
mirum, cum etiam morum habituumque deformitate pre cunctis videantur
fetere. Dicunt enim: Messure, quinto dici?
3. Post hos incolas
Anconitane Marchie decerpamus, qui Chignamente scate, sciate
locuntur: cum quibus et Spoletanos abicimus.
4. Nec pretereundum
est quod in improperium istarum trium gentium cantiones quamplures
invente sunt: inter quas unam vidimus recte atque perfecte ligatam,
quam quidam Florentinus nomine Castra posuerat; incipiebat etenim
Una fermana scopai da Cascioli,
cita cita se 'n gìa 'n grande aina.
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus
Enter l'ora del vesper,
ciò fu del mes d'occhiover.
6. Post hos
Aquilegienses et Ystrianos cribremus, qui Ces fas tu? crudeliter
accentuando eructuant. Cumque hiis montaninas omnes et rusticanas
loquelas eicimus, que semper mediastinis civibus accentus enormitate
dissonare videntur, ut Casentinenses et Fractenses.
7. Sardos
etiam, qui non Latii sunt sed Latiis associandi videntur, eiciamus,
quoniam soli sine proprio vulgari esse videntur, gramaticam tanquam
simie homines imitantes: nam domus nova et dominus meus locuntur.
XII
1. Exaceratis
quodam modo vulgaribus ytalis, inter ea que remanserunt in cribro
comparationem facientes honorabilius atque honorificentius breviter
seligamus.
2 Et primo de siciliano examinemus ingenium: nam
videtur sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quod
quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures
doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus
illis
Ancor che l'aigua per lo foco lassi,
et
Amor, che lungiamente m'hai menato.
3. Sed hec
fama trinacrie terre, si rccte signum ad quod tendit inspiciamus,
videtur tantum in obproprium ytalorum principum remansisse, qui non
heroico more sed plebeio secuntur superbiam.
4. Siquidem
illustres heroes, Fredericus cesar et benegenitus eius Manfredus,
nobilitatem ac rectitudinem sue forme pandentes, donec fortuna
permisit humana secuti sunt, brutalia dedignantes. Propter quod corde
nobiles atque gratiarum dotati inherere tantorum principum maiestati
conati sunt, ita ut eorum tempore quicquid excellentes animi
Latinorum enitebantur primitus in tantorum coronatorum aula prodibat;
et quia regale solium erat Sicilia, factum est ut quicquid nostri
predecessores vulgariter protulerunt, sicilianum voc[ar]etur: quod
quidem retinemus et nos, nec posteri nostri permutare valebunt.
5.
Racha, racha. Quid nunc personat tuba novissimi Frederici, quid
tintinabulum secundi Karoli, quid cornua lohannis et Azonis
marchionum potentum, quid aliorum magnatum tibie, nisi 'Venite
carnifices, venite altriplices, venite avaritie sectatores'?
6.
Sed prestat ad propositum repedare quam frustra loqui. Et dicimus
quod, si vulgare sicilianum accipere volumus secundum quod prodit a
terrigenis mediocribus, ex ore quorum iudicium eliciendum videtur,
prelationis honore minime dignum est, quia non sine quodam tempore
profertur; ut puta ibi:
Tragemi d'este focora se t'este a boluntate.
Si autem
ipsum accipere volumus secundum quod ab ore primorum Siculorum
emanat, ut in preallegatis cantionibus perpendi potest, nichil
differt ab illo quod laudabilissimum est, sicut inferius
ostendemus.
7. Apuli quoque vel sui acerbitate vel finitimorum
suorum contiguitate, qui Romani et Marchiani sunt, turpiter
barbarizant: dicunt enim
Volzera che chiangesse lo quatraro.
8. Sed quamvis terrigene Apuli loquantur obscene comuniter, prefulgentes eorum quidam polite locuti sunt, vocabula curialiora in suis cantionibus compilantes, ut manifeste apparet eorum dicta perspicientibus, ut puta
Madonna, dir vi volglio,
et
Per fino amore vo si letamente.
9. Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
XIII
1. Post hec
veniamus ad Tuscos, qui propter amentiam suam infroniti titulum sibi
vulgaris illustris arrogare videntur. Et in hoc non solum plebeia
dementat intentio, sed famosos quamplures viros hoc tenuisse
comperimus: puta Guittonem Aretinum, qui nunquam se ad curiale
vulgare direxit, Bonagiuntam Lucensem, Gallum Pisanum, Minum Mocatum
Senensem, Brunectum Florentinum, quorum dicta, si rimari vacaverit,
non curialia sed municipalia tantum invenientur. Et quoniam Tusci pre
aliis in hac ebrietate baccantur, dignum utileque videtur municipalia
vulgaria Tuscanorum sigillatim in aliquo depompare.
2. Locuntur
Florentini et dicunt
Manichiamo introcque, ( che noi non facciamo altro.
Pisani:
Bene andonno li fanti ( de Fiorensa per Pisa.
Lucenses:
Fo voto a Dio ke in grassarra
eie lo comuno de Lucca.
Senenses:
Onche renegata avess'io Siena.
Ch'ee chesto?
Aretini:
Vuo' tu venire ovelle?
De Perusio,
Urbe Veteri, Viterbio, nec non de Civitate Castellana, propter
affinitatem quam habent cum Romanis et Spoletanis, nichil tractare
intendimus.
3. Sed quanquam fere omnes Tusci in suo turpiloquio
sint obtusi, nonnullos vulgaris excellentiam cognovisse sentimus,
scilicet Guidonem, Lapum et unum alium, Florentinos, et Cynum
Pistoriensem, quem nune indigne postponimus, non indigne coacti.
4.
Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri
prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit
vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
5. Si
quis autem quod de Tuscis asserimus, de Ianuensibus asserendum non
putet, hoc solum in mente premat, quod si per oblivionem Ianuenses
ammicterent z licteram, vel mutire totaliter eos vel novam reparare
oporteret loquelam. Est enim z maxima pars eorum locutionis; que
quidem lictera non sine multa rigiditate profertur.
XIV
1.
Transeuntes nunc humeros Apenini frondiferos levam Ytaliam contatim
venemur ceu solemus, orientaliter ineuntes.
2. Romandiolam igitur
ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria quibusdam
convenientiis contrariis alternata. Quorum unum in tantum muliebre
videtur propter vocabulorum et prolationis mollitiem quod virum,
etiam si viriliter sonet, feminam tamen facit esse credendum.
3.
Hoc Romandiolos omnes habet, et presertim Forlivienses, quorum
civitas, licet novissima sit, meditullium tamen esse videtur totius
provincie: hii deuscì affirmando locuntur, et oclo meo et
corada mea proferunt blandientes. Horum aliquos a proprio poetando
divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam
Faventinos.
4. Est et aliud, sicut dictum est, adeo vocabulis
accentibusque yrsutum et yspidum quod propter sui rudem asperitatem
mulierem loquentem non solum disterminat, sed esse virum dubitare[s
le]ctor.
5. Hoc omnes qui magara dicunt, Brixianos videlicet,
Veronenses et Vigentinos, habet; nec non Paduanos, turpiter
sincopantes omnia in -tus participia et denominativa in -tas, ut
mercò et bontè. Cum quibus et Trivisianos adducimus,
qui more Brixianorum et finitimorum suorum u consonantem per f
apocopando proferunt, puta nof pro 'novem' et vif pro 'vivo': quod
quidem barbarissimum reprobamus.
6. Veneti quoque nec sese
investigati vulgaris honore dignantur: et si quis eorum, errore
confossus, vanitaret in hoc, recordetur si unquam dixit:
Per le plaghe de Dio tu no verras.
7. Inter quos
omnes unum audivimus nitentem divertire a materno et ad curiale
vulgare intendere, videlicet Ildebrandinum Paduanum.
8. Quare,
omnibus presentis capituli ad iudicium comparentibus, arbitramur nec
romandiolum, nec suum oppositum ut dictum est, nec venetianum esse
illud quod querimus vulgare illustre.
XV
1. Illud
autem quod de ytala silva residet percontari conemur expedientes.
2.
Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt
pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus, Ferrarensibus et
Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut
facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua
sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini: qui, tantus
eloquentie vir existens, non solum in poetando sed quomodocunque
loquendo patrium vulgare descruit.
3. Accipiunt enim prefati
cives ab Ymolensibus lenitatem atque mollitiem, a Ferrarensibus vero
et Mutinensibus aliqualem garrulitatem que proprie Lombardorum est:
hanc ex commixtione advenarum Longobardorum terrigenis credimus
remansisse.
4. Et hec est causa quare Ferrarensium, Mutinensium
vel Regianorum nullum invenimus poetasse: nam proprie garrulitati
assuefacti nullo modo possunt ad vulgare aulicum sine quadam
acerbitate venire. Quod multo magis de Parmensibus est putandum, qui
monto pro 'multo' dicunt.
5. Si ergo Bononienses utrinque
accipiunt, ut dictum est, rationabile videtur esse quod eorum locutio
per conmixtionem oppositorum ut dictum est ad laudabilem suavitatem
remaneat temperata: quod procul dubio nostro iudicio sic esse
censemus.
6. Itaque si preponentes eos in vulgari sermone sola
municipalia Latinorum vulgaria comparando considerant, allubescentes
concordamus cum illis; si vero simpliciter vulgare bononiense
preferendum existimant, dissentientes discordamus ab eis. Non etenim
est quod aulicum et illustre vocamus: quoniam, si fuisset, maximus
Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii
poetantes Bononie nunquam a proprio divertissent: qui doctores
fuerunt illustres et vulgarium discretione repleti. Maximus Guido:
Madonna, lo fino amore ch'a vui porto;
Guido Ghisilerius:
Donna, lo fermo core;
Fabrutius:
Lo meo lontano gire;
Honestus:
Più non actendo il tuo soccorso, Amore.
Que quidem
verba prorsus a mediastinis Bononie sunt diversa.
7. Cumque de
residuis in extremis Ytalie civitatibus neminem dubitare pendamus (et
si quis dubitat, illum nulla nostra solutione dignamur), parum restat
in nostra discussione dicendum. Quare, cribellum cupientes deponere,
ut residentiam cito visamus, dicimus Tridentum atque Taurinum nec non
Alexandriam civitates metis Ytalie in tantum sedere propinquas quod
puras nequeunt habere loquelas; ita quod si etiam quod turpissimum
habent vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem
esse vere latium negaremus. Quare, si latium illustre venamur, quod
venamur in illis inveniri non potest.
XVI
1. Postquam
venati saltus et pascua sumus Ytalie, nec pantheram quam sequimur
adinvenimus, ut ipsam reperire possimus rationabilius investigemus de
illa ut, solerti studio, redolentem ubique et necubi apparentem
nostris penitus irretiamus tenticulis.
2. Resumentes igitur
venabula nostra, dicimus quod in omni genere rerum unum esse oportet
quo generis illius omnia comparentur et ponderentur, et a quo omnium
aliorum mensuram accipiamus: sicut in numero cuncta mensurantur uno,
et plura vel pauciora dicuntur secundum quod distant ab uno vel ei
propinquant, et sicut in coloribus omnes albo mensurantur; nam
visibiles magis et minus dicuntur secundum quod accedunt vel recedunt
ab albo. Et quemadmodum de hiis dicimus que quantitatem et qualitatem
ostendunt, de predicamentorum quolibet, etiam de substantia, posse
dici putamus: scilicet ut unumquodque mensurabile sit, secundum quod
in genere est, illo quod simplicissimum est in ipso genere.
3.
Quapropter in actionibus nostris, quantumcunque dividantur in
species, hoc signum inveniri oportet quo et ipse mensurentur. Nam, in
quantum simpliciter ut homines agimus, virtutem habemus (ut
generaliter illam intelligamus); nam secundum ipsam bonum et malum
hominem iudicamus; in quantum ut homines cives agimus, habemus legem,
secundum quam dicitur civis bonus et malus; in quantum ut homines
latini agimus, quedam habemus simplicissima signa et morum et
habituum et locutionis, quibus latine actiones ponderantur et
mensurantur.
4. Que quidem nobilissima sunt earum que Latinorum
sunt actiones, hec nullius civitatis Ytalie propria sunt, et in
omnibus comunia sunt: inter que nunc potest illud discerni vulgare
quod superius venabamur, quod in qualibet redolet civitate nec cubat
in ulla.
5. Potest tamen magis in una quam in alia redolere,
sicut simplicissima substantiarum, que Deus est, in homine magis
redolet quam in bruto, in animali quam in planta, in hac quam in
minera, in hac quam in elemento, in igne quam in terra; et
simplicissima quantitas, quod est unum, in impari numero redolet
magis quam in pari; et simplicissimus color, qui albus est, magis in
citrino quam in viride redolet.
6. Itaque, adepti quod querebamus,
dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod
omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia
vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
XVII
1. Quare
autem hoc quod repertum est, illustre, cardinale, aulicum et curiale
adicientes vocemus, nunc disponendum est: per quod clarius ipsum quod
ipsum est faciamus patere.
2. Primum igitur quid intendimus cum
illustre adicimus, et quare illustre dicimus, denudemus. Per hoc
quoque quod illustre dicimus, intelligimus quid illuminans et
illuminatum prefulgens: et hoc modo viros appellamus illustres, vel
quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant,
vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et
Numa Pompilius. Et vulgare de quo loquimur et sublimatum est
magistratu et potestate, et suos honore sublimat et gloria.
3.
Magistratu quidem sublimatum videtur, cum de tot rudibus Latinorum
vocabulis, de tot perplexis constructionibus, de tot defectivis
prolationibus, de tot rusticanis accentibus, tam egregium, tam
extricatum, tam perfectum et tam urbanum videamus electum, ut Cynus
Pistoriensis et amicus eius ostendunt in cantionibus suis.
4. Quod
autem exaltatum sit potestate, videtur. Et quid maioris potestatis
est quam quod humana corda versare potest, ita ut nolentem volentem
et volentem nolentem faciat, velut ipsum et fecit et facit ?
5.
Quod autem honore sublimet, in promptu est. Nonne domestici sui
reges, marchiones, comites et magnates quoslibet fama vincunt?
6.
Minime hoc probatione indiget. Quantum vero suos familiares gloriosos
efficiat, nos ipsi novimus, qui huius dulcedine glorie nostrum
exilium postergamus.
7. Quare ipsum illustre merito profiteri
debemus.
XVIII
1. Neque sine
ratione ipsum vulgare illustre decusamus adiectione secunda,
videlicet ut id cardinale vocetur. Nam sicut totum hostium cardinem
sequitur ut, quo cardo vertitur, versetur et ipsum, seu introrsum seu
extrorsum flectatur, sic et universus municipalium grex vulgarium
vertitur et revertitur, movetur et pausat secundum quod istud, quod
quidem vere paterfamilias esse videtur. Nonne cotidie extirpat
sentosos frutices de ytalia silva? Nonne cotidie vel plantas inserit
vel plantaria plantat? Quid aliud agricole sui satagunt nisi ut
amoveant et admoveant, ut dictum est? Quare prorsus tanto decusari
vocabulo promeretur.
2. Quia vero aulicum nominamus illud causa
est quod, si aulam nos Ytali haberemus, palatinum foret. Nam si aula
totius regni comunis est domus et omnium regni partium gubernatrix
augusta, quicquid tale est ut omnibus sit comune nec proprium ulli,
conveniens est ut in ea conversetur et habitet, nec aliquod aliud
habitaculum tanto dignum est habitante: hoc nempe videtur esse id de
quo loquimur vulgare.
3. Et hinc est quod in regiis omnibus
conversantes semper illustri vulgari locuntur; hinc etiam est quod
nostrum illustre velut accola peregrinatur et in humilibus hospitatur
asilis, cum aula vacemus.
4. Est etiam merito curiale dicendum,
quia curialitas nil aliud est quam librata regula eorum que peragenda
sunt: et quia statera huiusmodi librationis tantum in
excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus
nostris bene libratum est, curiale dicatur. Unde cum istud in
excellentissima Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
5.
Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum,
videtur nugatio, cum curia careamus. Ad quod facile respondetur. Nam
licet curia, secundum quod unita accipitur, ut curia regis Alamannie,
in Ytalia non sit, membra tamen eius non desunt; et sicut membra
illius uno Principe uniuntur, sic membra huius gratioso lumine
rationis unita sunt. Quare falsum esset dicere curia carere Ytalos,
quanquam Principe careamus, quoniam curiam habemus, licet
corporaliter sit dispersa.
XIX
1. Hoc autem
vulgare quod illustre, cardinale, aulicum et curiale ostensum est,
dicimus esse illud quod vulgare latium appellatur. Nam sicut quoddam
vulgare est invenire quod proprium est Cremone, sic quoddam est
invenire quod proprium est Lombardie; et sicut est invenire aliquod
quod sit proprium Lombardie, [sic] est invenire aliquod quod sit
totius sinistre Ytalie proprium; et sicut omnia hec est invenire, sic
et illud quod totius Ytalie est. Et sicut illud cremonense ac illud
lombardum et tertium semilatium dicitur, sic istud, quod totius
Ytalie est, latium vulgare vocatur. Hoc enim usi sunt doctores
illustres qui lingua vulgari poetati sunt in Ytalia, ut Siculi,
Apuli, Tusci, Romandioli, Lombardi et utriusque Marchie viri.
2.
Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius
operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso tanquam
ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et
propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum
dirigendum sit, in inmediatis libris tractabimus.
3. Quibus
illuminatis, inferiora vulgaria illuminare curabimus, gradatim
descendentes ad illud quod unius solius familie proprium est.
Liber secundus
I
1.
Sollicitantes iterum celeritatem ingenii nostri et ad calamum frugi
operis redeuntes, ante omnia confitemur latium vulgare illustre tam
prosayce quam metrice decere proferri. Sed quia ipsum prosaycantes ab
avientibus magis accipiunt et quia quod avietum est prosaycantibus
permanere videtur exemplar, et non e converso (que quendam videntur
prebere primatum), primo secundum quod metricum est ipsum carminemus,
ordine pertractantes illo quem in fine primi libri polluximus.
2.
Queramus igitur prius, utrum omnes versificantes vulgariter debeant
illud uti. Et superficietenus videtur quod sic, quia omnis qui
versificatur suos versus exornare debet in quantum potest; quare, cum
nullum sit tam grandis exornationis quam vulgare illustre, videtur
quod quisquis versificator debeat ipsum uti.
3. Preterea: quod
optimum est in genere suo, si suis inferioribus misceatur, non solum
nil derogare videtur eis, sed ea meliorare videtur; quare si quis
versificator, quanquam rude versificetur, ipsum sue ruditati
admisceat, non solum bene facit, sed ipsum sic facere oportere
videtur: multo magis opus est adiutorio illis qui pauca, quam qui
multa possunt. Et sic apparet quod omnibus versificantibus liceat
ipsum uti.
4. Sed hoc falsissimum est; quia nec semper
excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius
pertractata perpendi poterit.
5. Exigit ergo istud sibi
consimiles viros, quemadmodum alii nostri mores et habitus; exigit
enim magnificentia magna potentes, purpura viros nobiles: sic et hoc
excellentes ingenio et scientia querit, et alios aspernatur, ut per
inferiora patebit.
6. Nam quicquid nobis convenit, vel gratia
generis, vel speciei, vel individui convenit, ut sentire, ridere,
militare. Sed hoc non convenit nobis gratia generis, quia etiam
brutis conveniret; nec gratia speciei, quia cunctis hominibus esset
conveniens, de quo nulla questio est - nemo enim montaninis rusticana
tractantibus hoc dicet esse conveniens -; convenit ergo individui
gratia.
7. Sed nichil individuo convenit nisi per proprias
dignitates, puta mercari, militare ac regere; quare si convenientia
respiciunt dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam
digniores, quidam dignissimi esse possunt, manifestum est quod bona
dignis, meliora dignioribus, optima dignissimis convenient.
8. Et
cum loquela non aliter sit necessarium instrumentum nostre
conceptionis quam equus militis, et optimis militibus optimi
conveniant equi, ut dictum est, optimis conceptionibus optima loquela
conveniet. Sed optime conceptiones non possunt esse nisi ubi scientia
et ingenium est; ergo optima loquela non convenit nisi illis in
quibus ingenium et scientia est. Et sic non omnibus versificantibus
optima loquela conveniet, cum plerique sine scientia et ingenio
versificentur, et per consequens nec optimum vulgare. Quapropter, si
non omnibus competit, non omnes ipsum debent uti, quia inconvenienter
agere nullus debet.
9. Et ubi dicitur, quod quilibet suos versus
exornare debet in quantum potest, verum esse testamur; sed nec bovem
epiphiatum nec balteatum suem dicemus ornatum, immo potius deturpatum
ridemus illum: est enim exornatio alicuius convenientis additio.
10.
Ad illud ubi dicitur, quod superiora inferioribus admixta profectum
adducunt, dicimus verum esse quando cesset discretio: puta si aurum
cum argento conflemus; sed si discretio remanet, inferiora vilescunt:
puta cum formose mulieres deformibus admiscentur. Unde cum sententia
versificantium semper verbis discretive mixta remaneat, si non fuerit
optima, optimo sociata vulgari non melior sed deterior apparebit,
quemadmodum turpis mulier si auro vel serico vestiatur.
II
1.
Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos
illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere,
utrum omnia ipso tractanda sint aut non; et si non omnia, que ipso
digna sunt segregatim ostendere.
2. Circa quod primo reperiendum
est id quod intelligimus per illud quod dicimus dignum. Et dicimus
dignum esse quod dignitatem habet, sicut nobile quod nobilitatem; et
si cognito habituante habituatum cognoscitur in quantum huiusmodi,
cognita dignitate cognoscemus et dignum.
3. Est etenim dignitas
meritorum effectus sive terminus: ut, cum quis bene meruit, ad boni
dignitatem profectum esse dicimus, cum male vero, ad mali; puta bene
militantem ad victorie dignitatem, bene autem regentem ad regni, nec
non mendacem ad ruboris dignitatem, et latronem ad eam que est
mortis.
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in
aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male
quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non
fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem
dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se
comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores,
quedam maxime sint; et per consequens aliquid dignum, aliquid
dignius, aliquid dignissimum esse constat.
5. Et cum comparatio
dignitatum non fiat circa idem obiectum, sed circa diversa, ut
dignius dicamus quod maioribus, dignissimum quod maximis dignum est
(quia nichil eodem dignius esse potest), manifestum est quod optima
optimis secundum rerum exigentiam digna sunt. Unde cum hoc quod
dicimus illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens est ut
sola optima digna sint ipso tractari, que quidem tractandorum
dignissima nuncupamus.
6. Nunc autem que sint ipsa venemur. Ad
quorum evidentiam sciendum est, quod sicut homo tripliciter
spirituatus est, videlicet vegetabili, animali et rationali, triplex
iter perambulat. Nam secundum quod vegetabile quid est, utile querit,
in quo cum plantis comunicat; secundum quod animale, delectabile, in
quo cum brutis; secundum quod rationale, honestum querit, in quo
solus est, vel angelice sociatur [nature]. Propter hec tria quicquid
agimus, agere videmur.
7. Et quia in quolibet istorum quedam sunt
maiora, quedam maxima, secundum quod talia, que maxima sunt maxime
pertractanda videntur, et per consequens maximo vulgari.
8. Sed
disserendum est que maxima sint. Et primo in eo quod est utile: in
quo, si callide consideremus intentum omnium querentium utilitatem,
nil aliud quam salutem inveniemus. Secundo in eo quod est
delectabile: in quo dicimus illud esse maxime delectabile quod per
pretiosissimum obiectum appetitus delectat: hoc autem venus est.
Tertio in eo quod est honestum: in quo nemo dubitat esse virtutem.
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa
magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad
ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
9. Circa que sola, si bene recolimus, illustres viros invenimus
vulgariter poetasse, scilicet Bertramum de Bornio arma, Arnaldum
Danielem amorem, Gerardum de Bornello rectitudinem; Cynum
Pistoriensem amorem, amicum eius rectitudinem. Bertramus etenim ait
Non posc mudar c'un cantar non exparja.
Arnaldus:
L'aura amara fa·l bruol brancuz
clarzir.
Gerardus:
Per solaz reveillar
che s'es trop endormitz.
Cynus:
Digno sono eo de morte.
Amicus eius:
Doglia mi reca ne lo core ardire.
10. Arma vero nullum latium adhuc invenio poetasse. Hiis proinde visis, que canenda sint vulgari altissimo innotescunt.
III
1.
Nunc autem quo modo ea coartare debemus que tanto sunt digna vulgari,
sollicite vestigare conemur.
2. Volentes igitur modum tradere quo
ligari hec digna existant, primo dicimus esse ad memoriam reducendum,
quod vulgariter poetantes sua poemata multimode protulerunt, quidam
per cantiones, quidam per ballatas, quidam per sonitus, quidam per
alios inlegitimos et inregulares modos, ut inferius ostendetur.
3.
Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus;
quare si excellentissima excellentissimis digna sunt, ut superius est
probatum, illa que excellentissimo sunt digna vulgari, modo
excellentissimo digna sunt, et per consequens in cantionibus
pertractanda.
4. Quod autem modus cantionum sit talis ut dictum
est, pluribus potest rationibus indagari. Prima quidem quia, cum
quicquid versificamur sit cantio, sole cantiones hoc vocabulum sibi
sortite sunt; quod nunquam sine vetusta provisione processit.
5.
Adhuc: quicquid per se ipsum efficit illud ad quod factum est,
nobilius esse videtur quam quod extrinseco indiget: sed cantiones per
se totum quod debent efficiunt, quod ballate non faciunt: indigent
enim plausoribus, ad quos edite sunt; ergo cantiones nobiliores
ballatis esse sequitur extimandas, et per consequens nobilissimum
aliorum esse modum illarum, cum nemo dubitet quin ballate sonitus
nobilitate excellant.
6. Preterea: illa videntur nobiliora esse
que conditori suo magis honoris afferunt: sed cantiones magis
deferunt suis conditoribus quam ballate; igitur nobiliores sunt, et
per consequens modus earum nobilissimus aliorum.
7. Preterea: que
nobilissima sunt carissime conservantur: sed inter ea que cantata
sunt, cantiones carissime conservantur, ut constat visitantibus
libros; ergo cantiones nobilissime sunt, et per consequens modus
earum nobilissimus est.
8. Ad hec: in artificiatis illud est
nobilissimum quod totam comprehendit artem: cum igitur ea que
cantantur artificiata existant, et in solis cantionibus ars tota
comprehendatur, cantiones nobilissime sunt, et sic modus earum
nobilissimus aliorum. Quod autem tota comprehendatur in cantionibus
ars cantandi poetice, in hoc palatur, quod quicquid artis reperitur
in omnibus aliis et in cantionibus reperitur; sed non convertitur
hoc.
9. Signum autem horum que dicimus promptum in conspectu
habetur; nam quicquid de cacuminibus illustrium capitum poetantium
profluxit ad labia, in solis cantionibus invenitur.
10. Quare ad
propositum patet quod ea que digna sunt vulgari altissimo in
cantionibus tractanda sunt.
IV
1.
Quando quidem aporiavimus extricantes qui sint aulico digni vulgari
et que, nec non modum quem tanto dignamur honore ut solus altissimo
vulgari conveniat, antequam migremus ad alia, modum cantionum, quem
casu magis quam arte multi usurpare videntur, enucleemus; et qui
hucusque casualiter est assumptus, illius artis ergasterium
reseremus, modum ballatarurn et sonituum ommictentes, quia illum
elucidare intendimus in quarto huius operis, cum de mediocri vulgari
tractabimus.
2. Revisentes igitur ea que dicta sunt, recolimus
nos eos qui vulgariter versificantur plerunque vocasse poetas: quod
procul dubio rationabiliter eructare presumpsimus, quia prorsus poete
sunt, si poesim recte consideremus; que nichil aliud est quam fictio
rethorica musicaque poita.
3. Differunt tamen a magnis poetis,
hoc est regularibus, quia magni sermone et arte regulari poetati
sunt, hii vero casu, ut dictum est. Idcirco accidit ut, quantum illos
proximius imitemur, tantum rectius poetemur. Unde nos doctrine operi
intendentes, doctrinatas eorum poetrias emulari oportet.
4. Ante
omnia ergo dicimus unumquenque debere materie pondus propriis humeris
coequare, ne forte humerorum nimio gravata virtute in cenum cespitare
necesse sit: hoc est quod magister noster Oratius precipit, cum in
principio Poetrie 'Sumite materiam ...' dicit.
5. Deinde in hiis
que dicenda occurrunt debemus discretione potiri, utrum tragice, sive
comice, sive elegiace sint canenda. Per tragediam superiorem stilum
inducimus, per comediam inferiorem, per elegiam stilum intelligimus
miserorum.
6. Si tragice canenda videntur, tunc assumendum est
vulgare illustre, et per consequens cantionem [oportet] ligare. Si
vero comice, tunc quandoque mediocre quandoque humile vulgare
sumatur; et huius discretionem in quarto huius reservamus ostendere.
Si autem elegiace, solum humile oportet nos sumere.
7. Sed
ommittamus alios, et nunc, ut conveniens est, de stilo tragico
pertractemus. Stilo equidem tragico tunc uti videmur, quando cum
gravitate sententie tam superbia carminum quam constructionis elatio
et excellentia vocabulorum concordat. 8. Qua[re], si bene recolimus
summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum
appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda
distinximus isto solo sunt stilo canenda: videlicet salus, amor et
virtus et que propter ea concipimus, dum nullo accidente
vilescant.
9. Caveat ergo quilibet et discernat ea que dicimus; et
quando hec tria pure cantare intendit, vel que ad ea directe ac pure
secuntur, prius Elicone potatus, tensis fidibus ad supremum, secure
plectrum tum movere incipiat.
10. Sed cautionem atque
discretionem hanc accipere, sicut decet, hic opus et labor est,
quoniam nunquam sine strenuitate ingenii et artis assiduitate
scientiarumque habitu fieri potest. Et hii sunt quos poeta Eneidorum
sexto Dei dilectos et ab ardente virtute sublimatos ad ethera
deorumque filios vocat, quanquam figurate loquatur.
11. Et ideo
confutetur illorum stultitia qui, arte scientiaque immunes, de solo
ingenio confidentes, ad summa summe canenda prorumpunt; et a tanta
presumptuositate desistant, et si anseres natura vel desidia sunt,
nolint astripetam aquilam imitari.
V
1.
De gravitate sententiarum vel satis dixisse videmur vel saltim totum
quod operis est nostri: quapropter ad superbiam carminum festinemus.
2. Circa quod sciendum quod predecessores nostri diversis
carminibus usi sunt in cantionibus suis, quod et moderni faciunt: sed
nullum adhuc invenimus in carmen sillabicando endecadem
transcendisse, nec a trisillabo descendisse. Et licet trisillabo
carmine atque endecasillabo et omnibus intermediis cantores latii usi
sint, pentasillabum et eptasillabum et endecasillabum in usu
frequentiori habentur, et post hec trisillabum ante alia.
3.
Quorum omnium endecasillabum videtur esse superbius, tam temporis
occupatione quam capacitate sententie, constructionis et vocabulorum;
quorum omnium specimen magis multiplicatur in illo, ut manifeste
apparet: nam ubicunque ponderosa multiplicantur, [multiplicatur] et
pondus.
4. Et hoc omnes doctores perpendisse videntur, cantiones
illustres principiantes ab illo; ut Gerardus de Bornello:
Ara ausirez encabalitz cantarz
(quod carmen, licet decasillabum videatur, secundum rei veritatem endecasillabum est: nam due consonantes extreme non sunt de sillaba precedente, et licet propriam vocalem non habeant, virtutem sillabe non tamen ammictunt; signum autem est quod rithimus ibi una vocali perficitur, quod esse non posset nisi virtute alterius ibi subintellecte). Rex Navarre:
De fin'amor si vient sen et bonté,
(ubi, si consideretur accentus et eius causa, endecasillabum esse constabit). Guido Guinizelli:
Al cor gentil repara sempre amore.
Iudex de Columpnis de Messana:
Amor, che lungiamente m'ài menato.
Renaldus de Aquino:
Per fino amore vo sì letamente.
Cynus Pistoriensis:
Non spero che già mai per mia salute.
amicus eius:
Amor, che movi tua vertù da cielo.
5.
Et licet hoc quod dictum est celeberrimum carmen, ut dignum est,
videatur omnium aliorum, si eptasillabi aliqualem societatem assumat,
dummodo principatum obtineat, clarius magisque sursum superbire
videtur. Sed hoc ulterius elucidandum remaneat.
6. Et dicimus
eptasillabum sequi illud quod maximum est in celebritate. Post hoc
pentasillabum et deinde trisillabum ordinamus. Neasillabum vero, quia
triplicatum trisillabum videbatur, vel nunquam in honore fuit vel
propter fastidium absolevit.
7. Parisillabis vero propter sui
ruditatem non utimur nisi raro: retinent enim naturam suorum
numerorum, qui numeris imparibus quemadmodum materia forme,
subsistunt.
8. Et sic, recolligentes predicta, endecasillabum
videtur esse superbissimum carmen: et hoc est quod querebamus. Nunc
autem restat investigandum de constructionibus elatis et fastigiosis
vocabulis; et demum, fustibus torquibusque paratis, promissum fascem,
hoc est cantionem, quo modo viere quis debeat, instruemus.
VI
1.
Quia circa vulgare illustre nostra versatur intentio, quod
nobilissimum est aliorum, et ea que digna sunt illo cantari
discrevimus, que tria nobilissima sunt, ut superius est astructum, et
modum cantionarium selegimus illis, tanquam aliorum modorum summum,
et, ut ipsum perfectius edocere possimus, quedam iam preparavimus,
stilum videlicet atque carmen, nunc de constructione agamus.
2.
Est enim sciendum quod constructionem vocamus regulatam compaginem
dictionum, ut Aristotiles phylosophatus est tempore Alexandri. Sunt
enim quinque hic dictiones compacte regulariter, et unam faciunt
constructionem.
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod
constructionum alia congrua est, alia vero incongrua. Et quia, si
primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur,
nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem
gradum bonitatis promeruit. Pudeat ergo, pudeat ydiotas tantum audere
deinceps ut ad cantiones prorumpant: quos non aliter deridemus quam
cecum de coloribus distinguentem. Est ut videtur congrua quam
sectamur.
4. Sed non minoris difficultatis accedit discretio
priusquam quam querimus actingamus, videlicet urbanitate plenissimam.
Sunt etenim gradus constructionum quamplures: videlicet insipidus,
qui est rudium, ut Petrus amat multum dominam Bertam.
5. Est et
pure sapidus, qui est rigidorum scolarium vel magistrorum, ut Piget
me cunctis pietate maiorem, quicunque in exilio tabescentes patriam
tantum sompniando revisunt; est et sapidus et venustus, qui est
quorundam superficietenus rethoricam aurientium, ut Laudabilis
discretio marchionis Estensis, et sua magnificentia preparata,
cunctis illum facit esse dilectum; est et sapidus et venustus etiam
et excelsus, qui est dictatorum illustrium, ut Eiecta maxima parte
florum de sinu tuo, Florentia, nequicquam Trinacriam Totila secundus
adivit.
6. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus,
et hic est quem querimus cum suprema venemur, ut dictum est.
Hoc
solum illustres cantiones inveniuntur contexte, ut Gerardus:
Si per mon Sobretots non fos.
Folquetus de Marsilia:
Tan m'abellis l'amoros pensamen.
Arnaldus Danielis:
Sols sui che sai lo sobraffan chem sorz.
Namericus de Belnui:
Nuls hom non pot complir addrechamen.
Namericus de Peculiano:
Si com l'arbres che per sobrecarcar.
Rex Navarre:
Ire d'amor que en mon cor repaire.
Iudex de Messana:
Anchor che l'aigua per lo foco lassi.
Guido GuinizeIli:
Tegno de folle 'mpresa a lo ver dire.
Guido Cavalcanti:
Poi che de doglia cor conven ch'io porti.
Cynus de Pistorio:
Avegna che io aggia più per tempo.
Amicus eius:
Amor che ne la mente mi ragiona.
7. Nec
mireris, lector, de tot reductis autoribus ad memoriam: non enim hanc
quam supremam vocamus constructionem nisi per huiusmodi exempla
possumus indicare. Et fortassis utilissimum foret ad illam
habituandam regulatos vidisse poetas, Virgilium videlicet, Ovidium
Metamorfoseos, Statium atque Lucanum, nec non alios qui usi sunt
altissimas prosas, ut Titum Livium, Plinium, Frontinum, Paulum
Orosium, et multos alios quos amica sollicitudo nos visitare invitat.
8. Subsistant igitur ignorantie sectatores Guictonem Aretinum et
quosdam alios extollentes, nunquam in vocabulis atque constructione
plebescere desuetos.
VII
Grandiosa
modo vocabula sub prelato stilo digna consistere, successiva nostre
progressionis presentia lucidari expostulat.
2. Testamur proinde
incipientes non minimum opus esse rationis discretionem vocabulorum
habere, quoniam perplures eorum maneries inveniri posse videmus. Nam
vocabulorum quedam puerilia, quedam muliebria, quedam virilia; et
horum quedam silvestria, quedam urbana; et eorum que urbana vocamus,
quedam pexa et lubrica, quedam yrsuta et reburra sentimus. Inter que
quidem, pexa atque yrsuta sunt illa que vocamus grandiosa, lubrica
vero et reburra vocamus illa que in superfluum sonant; quemadmodum
in magnis operibus quedam magnanimitatis sunt opera, quedam fumi:
ubi, licet in superficie quidam consideretur ascensus, ex quo
limitata virtutis linea prevaricatur, bone rationi non ascensus sed
per altera declivia ruina constabit.
3. Intuearis ergo, lector,
actente quantum ad exaceranda egregia verba te cribrare oportet: nam
si vulgare illustre consideres, quo tragici debent uti poete
vulgares, ut superius dictum est, quos informare intendimus, sola
vocabula nobilissima in cribro tuo residere curabis.
4. In
quorum numero nec puerilia propter sui simplicitatem, ut mamma et
babbo, mate et pate, nec muliebria propter sui mollitiem, ut
dolciada et placevole, nec silvestria propter austeritatem, ut
greggia et cetra, nec urbana lubrica et reburra, ut femina et corpo,
ullo modo poteris conlocare. Sola etenim pexa yrsutaque urbana tibi
restare videbis, que nobilissima sunt et membra vulgaris illustris.
5. Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima
trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel
circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum
geminatione vel positione immediate post mutam, dolata quasi,
loquentem cum quadam suavitate relinquunt: ut amore, donna, disio,
virtute, donare, letitia, salute, securtate, defesa.
6. Yrsuta
quoque dicimus omnia, preter hec, que vel necessaria vel ornativa
videntur vulgaris illustris. Et necessaria quidem appellamus que
campsare non possumus, ut quedam monosillaba, ut si, no, me, te, sé,
à, è, i', ò, u', interiectiones et alia multa.
Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis,
pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant
aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:
ut terra, honore, speranza, gravitate, alleviato, impossibilità,
impossibilitate, benaventuratissimo, inanimatissimamente,
disaventuratissimamente, sovramagnificentissimamente, quod
endecasillabum est. Posset adhuc inveniri plurium sillabarum
vocabulum sive verbum, sed quia capacitatem omnium nostrorum
carminum superexcedit, rationi presenti non videtur obnoxium, sicut
est illud honorificabilitudinitate, quod duodena perficitur sillaba
in vulgari et in gramatica tredena perficitur in duobus obliquis.
7.
Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda per metra,
inferius instruendum relinquimus. Et que iam dicta sunt de
fastigiositate vocabulorum ingenue discretioni sufficiant.
VIII
1. Preparatis
fustibus torquibusque ad fascem, nunc fasciandi tempus incumbit. Sed
quia cuiuslibet operis cognitio precedere debet operationem, velut
signum ante ammissionem sagipte vel iaculi, primo et principaliter
qui sit iste fascis quem fasciare intendimus videamus.
2. Fascis
iste igitur, si bene comminiscimur omnia prelibata, cantio est.
Quapropter quid sit cantio videamus, et quid intelligimus cum dicimus
cantionem.
3. Est enim cantio, secundum verum nominis
significatum, ipse canendi actus vel passio, sicut lectio passio vel
actus legendi. Sed divaricemus quod dictum est, utrum videlicet hec
sit cantio prout est actus, vel prout est passio.
4. Et circa hoc
considerandum est quod cantio dupliciter accipi potest: uno modo
secundum quod fabricatur ab autore suo, et sic est actio - et
secundum istum modum Virgilius primo Eneidorum dicit Arma virumque
cano -; alio modo secundum quod fabricata profertur vel ab autore vel
ab alio quicunque sit, sive cum soni modulatione proferatur, sive
non: et sic est passio. Nam tunc agitur; modo vero agere videtur in
alium, et sic tunc alicuius actio, modo quoque passio alicuius
videtur. Et quia prius agitur ipsa quam agat, magis, immo prorsus
denominari videtur ab eo quod agitur, et est actio alicuius, quam ab
eo quod agit in alios. Signum autem huius est quod nunquam dicimus
'Hec est cantio Petri' eo quod ipsam proferat, sed eo quod
fabricaverit illam.
5. Preterea disserendum est utrum cantio
dicatur fabricatio verborum armonizatorum, vel ipsa modulatio. Ad
quod dicimus, quod nunquam modulatio dicitur cantio, sed sonus, vel
tonus, vel nota, vel melos. Nullus enim tibicen, vel organista, vel
cytharedus melodiam suam cantionem vocat, nisi in quantum nupta est
alicui cantioni; sed armonizantes verba opera sua cantiones vocant,
et etiam talia verba in cartulis absque prolatore iacentia cantiones
vocamus.
6. Et ideo cantio nichil aliud esse videtur quam actio
completa dicentis verba modulationi armonizata: quapropter tam
cantiones quas nunc tractamus, quam ballatas et sonitus et omnia
cuiuscunque modi verba sunt armonizata vuigariter et regulariter,
cantiones esse dicemus. 7. Sed quia sola vulgaria ventilamus,
regulata linquentes, dicimus vulgarium poematum unum esse suppremum,
quod per superexcellentiam cantionem vocamus: quod autem suppremum
quid sit cantio, in tertio huius libri capitulo est probatum. Et
quoniam quod diffinitum est pluribus generale videtur, resumentes
diffinitum iam generale vocabulum per quasdam differentias solum quod
petimus distinguamus. 8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per
superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium
stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut
nos ostendimus cum dicimus
Donne che avete intelletto d'amore.
Quod autem
dicimus 'tragica coniugatio' est quia, cum comice fiat hec
coniugatio, cantilenam vocamus per diminutionem: de qua in quarto
huius tractare intendimus.
9. Et sic patet quid cantio sit, et
prout accipitur generaliter et prout per superexcellentiam vocamus
eam. Satis etiam patere videtur quid intelligimus cum cantionem
vocamus, et per consequens quid sit ille fascis quem ligare molimur.
IX
1. Quia, ut
dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit
stantia necesse est cantionem ignorare: nam ex diffinientium
cognitione diffiniti resultat cognitio; et ideo consequenter de
stantia est agendum, ut scilicet investigemus quid ipsa sit et quid
per eam intelligere volumus.
2. Et circa hoc sciendum est quod
hoc vocabulum per solius artis respectum inventum est, videlicet ut
in quo tota cantionis ars esset contenta, illud diceretur stantia,
hoc est mansio capax sive receptaculum totius artis. Nam quemadmodum
cantio est gremium totius sententie, sic stantia totam artem
ingremiat; nec licet aliquid artis sequentibus arrogare, sed solam
artem antecedentis induere.
3. Per quod patet quod ipsa de qua
loquimur erit congregatio sive compages omnium eorum que cantio sumit
ab arte: quibus divaricatis, quam querimus descriptio innotescet.
4.
Tota igitur, scilicet ars cantionis, circa tria videtur consistere:
primo circa cantus divisionem, secundo circa partium habitudinem,
tertio circa numerum carminum et sillabarum. De rithimo vero
mentionem non facimus, quia de propria cantionis arte non est. Licet
enim in qualibet stantia rithimos innovare et eosdem reiterare ad
libitum: quod, si de propria cantionis arte rithimus esset, minime
liceret: quod dictum est. Si quid autem rithimi servare interest
huius quod est ars, illud comprehenditur ibi cum dicimus 'partium
habitudinem'.
6. Quare sic colligere possumus ex predictis
diffinientes, et dicere stantiam esse sub certo cantu et habitudine
limitatam carminum et sillabarum compagem. Quare sic colligere
possumus ex predictis diffinientes, et dicere stantiam esse sub certo
cantu et habitudine limitatam carminum et sillabarum compagem.
X
1. Scientes
quia rationale animal homo est et quia sensibilis anima et corpus est
animal, et ignorantes de hac anima quid ea sit, vel de ipso corpore,
perfectam hominis cognitionem habere non possumus: quia cognitionis
perfectio uniuscuiusque terminatur ad ultima elementa, sicut magister
sapientum in principio Physicorum testatur. Igitur ad habendam
cantionis cognitionem quam inhiamus, nunc diffinientia suum
diffiniens sub compendio ventilemus, et primo de cantu, deinde de
habitudine, et postmodum de carminibus et sillabis percontemur.
2.
Dicimus ergo quod omnis stantia ad quandam odam recipiendam
armonizata est. Sed in modis diversificari videntur. Quia quedam sunt
sub una oda continua usque ad ultimum progressive, hoc est sine
iteratione modulationis cuiusquam et sine diesi - diesim dicimus
deductionem vergentem de una oda in aliam (hanc voltam vocamus, cum
vulgus alloquimur) -; et huiusmodi stantia usus est fere in omnibus
cantionibus suis Arnaldus Danielis, et nos eum secuti sumus cum
diximus
Al poco giorno e al gran cerchio d'ombra.
3. Quedam
vero sunt diesim patientes: et diesis esse non potest, secundum quod
eam appellamus, nisi reiteratio unius ode fiat, vel ante diesim, vel
post, vel undique.
4. Si ante diesim repetitio fiat, stantiam
dicimus habere pedes; et duos habere decet, licet quandoque tres
fiant, rarissime tamen. Si repetitio fiat post diesim, tunc dicimus
stantiam habere versus. Si ante non fiat repetitio, stantiam dicimus
habere frontem. Si post non fiat, dicimus habere sirma, sive
caudam.
5. Vide igitur, lector, quanta licentia data sit cantiones
poetantibus, et considera cuius rei causa tam largum arbitrium usus
sibi asciverit; et si recto calle ratio te duxerit, videbis
auctoritatis dignitate sola quod dicimus esse concessum.
6. Satis
hinc innotescere potest quomodo cantionis ars circa cantus divisionem
consistat; et ideo ad habitudinem procedamus.
XI
1. Videtur
nobis hec quam habitudinem dicimus maxima pars eius quod artis est;
hec etenim circa cantus divisionem atque contextum carminum et
rithimorum relationem consistit; quapropter diligentissime videtur
esse tractanda.
2. Incipientes igitur dicimus quod frons cum
versibus, pedes cum cauda vel sirmate, nec non pedes cum versibus, in
stantia se diversimode habere possunt.
3. Nam quandoque frons
versus excedit in sillabis et carminibus, vel excedere potest; et
dicimus 'potest' quoniam habitudinem hanc adhuc non vidimus.
4.
Quandoque in carminibus excedere et in sillabis superari potest, ut
si frons esset pentametra et quilibet versus esset dimeter, et metra
frontis eptasillaba et versus endecasillaba essent.
5. Quandoque
versus frontem superant sillabis et carminibus, ut in illa quam
dicimus,
Tragemi de la mente Amor la stiva.
fuit hec
tetrametra frons, tribus endecasillabis et uno eptasillabo contexta;
non etenim potuit in pedes dividi, cum equalitas carminum et
sillabarum requiratur in pedibus inter se, et etiam in versibus inter
se.
6. Et quemadmodum dicimus de fronte, dicimus et de versibus.
Possent etenim versus frontem superare carminibus, et sillabis
superari, puta si versus duo essent et uterque trimeter, et
eptasillaba metra, et frons esset pentametra, duobus endecasillabis
et tribus eptasillabis contexta.
7. Quandoque vero pedes caudam
superant carminibus et sillabis, ut in illa quam diximus
Amor, che movi tua virtù da cielo.
8. Quandoque pedes a sirmate superantur in toto, ut in illa quam diximus
Donna pietosa e di novella etate.
9. Et
quemadmodum diximus frontem posse superare carminibus, sillabis
superatam (et e converso), sic de sirmate dicimus.
10. Pedes
quoque versus in numero superant et superantur ab hiis: possunt enim
esse in stantia tres pedes et duo versus, et tres versus et duo
pedes; nec hoc numero limitamur, quin liceat plures et pedes et
versus simul contexere.
11. Et quemadmodum de victoria carminum
et sillabarum diximus inter alia, nunc etiam inter pedes et versus
dicimus; nam eodem modo vinci et vincere possunt.
12. Nec
pretermictendum est quod nos e contrario regulatis poetis pedes
accipimus, quia illi carmen ex pedibus, nos vero ex carminibus pedem
constare dicimus, ut satis evidenter apparet.
13. Nec etiam
pretermictendum est quin iterum asseramus pedes ab invicem necessario
carminum et sillabarum equalitatem et habitudinem accipere, quia non
aliter cantus repetitio fieri posset. Hoc idem in versibus esse
servandum astruimus.
XII
1. Est etiam,
ut superius dictum est, habitudo quedam quam carmina contexendo
considerare debemus: et ideo rationem faciamus de illa, repetentes
proinde que superius de carminibus diximus.
2. In usu nostro
maxime tria carmina frequentando prerogativam habere videntur,
endecasillabum scilicet, eptasillabum et pentasillabum; que
trisillabum ante alia sequi astruximus.
3. Horum prorsus, cum
tragice poetari conamur, endecasillabum propter quandam excellentiam
in contextu vincendi privilegium promeretur. Nam quedam stantia est
que solis endecasillabis gaudet esse contexta, ut illa Guidonis de
Florentia
Donna me prega, perch'io volgl[i]o dire;
et etiam nos dicimus
Donne ch'avete intelletto d'amore.
Hoc etiam Yspani usi sunt - et dico Yspanos qui poetati sunt in vulgari oc: Namericus de Belnui,
Nuls hom non pot complir adrechamen.
4. Quedam est
in qua tantum eptasillabum intexitur unum: et hoc esse non potest
nisi ubi frons est vel cauda, quoniam, ut dictum est, in pedibus
atque versibus actenditur equalitas carminum et sillabarum.
5.
Propter quod etiam nec numerus impar carminum potest esse ubi frons
vel cauda non est; sed ubi hec sunt, vel altera sola, pari et impari
numero in carminibus licet uti ad libitum.
6. Et sicut quedam
stantia est uno solo eptasillabo conformata, sic duobus, tribus,
quatuor, quinque videtur posse contexi, dummodo in tragico vincat
endecasillabum et principiet. Verumtamen quosdam ab eptasillabo
tragice principiasse invenimus, videlicet [Guidonem Guinizelli],
Guidonem de Ghisileriis et Fabrutium Bononienses:
Di fermo sofferire,
et
Donna, lo fermo core,
et
Lo meo lontano gire;
et quosdam
alios. Sed si ad eorum sensum subtiliter intrare velimus, non sine
quodam elegie umbraculo hec tragedia processisse videbitur.
7. De
pentasillabo quoque non sic concedimus: in dictamine magno sufficit
enim unicum pentasillabum in tota stantia conseri, vel duo ad plus
[in pedibus]; et dico 'pedibus' propter necessitatem qua pedibus,
versibusque, cantatur.
8. Minime autem trisillabum in tragico
videtur esse sumendum per se subsistens: et dico 'per se subsistens'
quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur
assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini,
Donna me prega,
et in illa quam diximus,
Poscia ch'Amor del tutto m'ha lasciato.
Nec per se
ibi carmen est omnino, sed pars endecasillabi tantum, ad rithimum
precedentis carminis velut eco respondens.
9. Hoc etiam precipue
actendendum est circa carminum habitudinem, quod, si eptasillabum
interseratur in primo pede, quem situm accipit ibi, eundem resumat in
altero: puta, si pes trimeter primum et ultimum carmen endecasillabum
habet et medium, hoc est secundum, eptasillabum, [et pes alter habeat
secundum eptasillabum] et extrema endecasillaba: non aliter
ingeminatio cantus fieri posset, ad quam pedes fiunt, ut dictum est;
et per consequens pedes esse non possent.
10. Et quemadmodum de
pedibus, dicimus et de versibus: in nullo enim pedes et versus
differre videmus nisi in situ, quia hii ante, hii post diesim stantie
nominantur. Et etiam quemadmodum de trimetro pede, et de omnibus
aliis servandum esse asserimus; et sicut de uno eptasillabo, sic de
pluribus et de pentasillabo et omni alio dicimus.
Satis hinc,
lector, elicere sufficienter potes [qua] qualit[ate] tibi carminum
habituanda sit stantia habitudinem[que] circa carmina consideranda[m]
videre.
XIII
1. Rithimorum
quoque relationi vacemus, nichil de rithimo secundum se modo
tractantes; proprium enim eorum tractatum in posterum prorogamus, cum
de mediocri poemate intendemus.
2 In principio igitur huius
capituli quedam resecanda videntur. Unum est stantia sine rithimo, in
qua nulla rithimorum habitudo actenditur; et huiusmodi stantiis usus
est Arnaldus Danielis frequentissime, velut ibi:
Sem fos Amor de joi donar;
et nos dicimus
Al poco giorno.
Aliud est
stantia cuius omnia carmina eundem rithimum reddunt, in qua
superfluum esse constat habitudinem querere. Sic proinde restat circa
rithimos mixtos debere insisti.
3. Et primo sciendum est quod in
hoc amplissimam sibi licentiam fere omnes assumunt, et ex hoc maxime
totius armonie dulcedo intenditur.
4. Sunt etenim quidam qui non
omnes quandoque desinentias carminum rithimantur in eadem stantia,
sed easdem repetunt sive rithimantur in aliis, sicut fuit Gottus
Mantuanus, qui suas multas et bonas cantiones nobis oretenus
intimavit. Hic semper in stantia unum carmen incomitatum texebat,
quod clavem vocabat; et sicut de uno licet, licet etiam de duobus, et
forte de pluribus.
5. Quidam alii sunt, et fere omnes cantionum
inventores, qui nullum in stantia carmen incomitatum relinquunt quin
sibi rithimi concrepantiam reddant, vel unius vel plurium.
6. Et
quidam diversos faciunt esse rithimos eorum que post diesim carmina
sunt a rithimis eorum que sunt ante; quidam vero non sic, sed
desinentias anterioris stantie inter postera carmina referentes
intexunt. Sepissime tamen hoc fit in desinentia primi posteriorum,
quam plerique rithimantur ei que est priorum posterioris; quod non
aliud esse videtur quam quedam ipsius stantie. concatenatio pulcra.
7. De rithimorum quoque habitudine, prout sunt in fronte vel in
cauda, videtur omnis optata licentia concedenda; pulcerrime tamen se
habent ultimorum carminum desinentie si cum rithimo in silentium
cadant.
8. In pedibus vero cavendum est; et habitudinem quandam
servatam esse invenimus. Et, discretionem facientes, dicimus quod pes
vel pari vel impari metro completur; et utrobique comitata et
incomitata desinentia esse potest; nam in pari metro nemo dubitat; in
alio vero, si quis dubius est, recordetur ea que diximus in
preinmediato capitulo de trisillabo, quando pars existens
endecasillabi velut eco respondet.
9. Et si in altero pedum
exsortem rithimi desinentiam esse contingat, omnimode in altero sibi
instauratio fiat. Si vero quelibet desinentia in altero pede rithimi
consortium habeat, in altero prout libet referre vel innovare
desinentias licet, vel totaliter vel in parte, dumtaxat precedentium
ordo servetur in totum; puta, si extreme desinentie trimetri, hoc est
prima et ultima, concrepabunt in primo pede, sic secundi extremas
desinentias convenit concrepare; et qualem se in primo media videt,
comitatam quidem vel incomitatam, talis in secundo resurgat; et sic
de aliis pedibus est servandum.
10. In versibus quoque fere
semper hac lege perfruimur; et 'fere' dicimus quia propter
concatenationem prenotatam et combinationem desinentiarum ultimarum
quandoque ordinem iam dictum perverti contingit.
11. Preterea
nobis bene convenire videtur ut que cavenda sunt circa rithimos huic
appendamus capitulo, cum in isto libro nichil ulterius de rithimorum
doctrina tangere intendamus.
12. Tria ergo sunt que circa
rithimorum positionem potiri dedecet aulice poetantem: nimia scilicet
eiusdem rithimi repercussio, nisi forte novum aliquid atque
intentatum artis hoc sibi preroget; ut nascentis militie dies, qui
cum nulla prerogativa suam indignatur preferire dietam: hoc etenim
nos tacere nisi sumus ibi,
Amor, tu vedi ben che questa donna;
secundum vero
est ipsa inutilis equivocatio, que semper sententie quicquam derogare
videtur; et tertium est rithimorum asperitas, nisi forte sit lenitati
permixta: nam lenium asperorumque rithimorum mixtura ipsa tragedia
nitescit.
13. Et hec de arte, prout habitudinem respicit, tanta
sufficiant.
XIV
1. Ex quo duo
que sunt artis in cantione satis [sufficienter] tractavimus, nunc de
tertio videtur esse tractandum, videlicet de numero carminum et
sillabarum. Et primo secundum totam stantiam videre oportet aliquid;
deinde secundum partes eius videbimus.
2. Nostra igitur primo
refert discretionem facere inter ea que canenda occurrunt, quia
quedam stantie prolixitatem videntur appetere, quedam non. Nam cum ea
que dicimus cuncta vel circa dextrum aliquid vel sinistrum canamus -
ut quandoque persuasorie quandoque dissuasorie, quandoque gratulanter
quandoque yronice, quandoque laudabiliter quandoque contemptive
canere contingit -, que circa sinistra sunt verba semper ad extremum
festinent, et alia decenti prolixitate passim veniant ad extremum ...