Dante Alighieri
De Monarchia
LIBRO PRIMO
I
Omnium hominum quos ad amorem veritatis natura superior impressit hoc maxime interesse videtur: ut, quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi posteris prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur. Longe nanque ab offitio se esse non dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam aliquid afferre non curat, non enim est lignum quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa vorago semper ingurgitans et nunquam ingurgitata refundens. Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti cuIpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis ostendere veritates. Nam quem fructum ille qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotile felicitatem ostensam reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resummeret defensandam? Nullum quippe, sed fastidium potius illa superfluitas tediosa prestaret. Cumque, inter alias veritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo pervigilem, tum etiam ut palmam tanti bravii primus in meam gloriam adipiscar. Arduum quidem opus et ultra vires aggredior, non tam de propria virtute confidens, quam de lumine Largitoris illius "qui dat omnibus affluenter et non improperat ".
II
Primum quidem igitur videndum quid est quod "temporalis
Monarchia" dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem. Est
ergo temporalis Monarchia, quam dicunt "Imperium", unicus
principatus et super omnes in tempore vel in hiis et super hiis que
tempore mensurantur. Maxime autem de hac tria dubitata queruntur:
primo nanque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria
sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi
asciverit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate
vel ab alio, Dei ministro seu vicario.
Verum, quia omnis veritas que non est principium ex veritate alicuius
principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere
notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine
omnium propositionum que inferius assummuntur. Et quia presens
tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum
esse videtur in cuius virtute inferiora consistant. Est ergo sciendum
quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari
tantummodo possumus, operari autem non: velut mathematica, physica et
divina; quedam vero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum
speculari sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter
speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus
operatio finis. Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque
principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati
subiaceat, manifestum est quod materia presens non ad speculationem
per prius, sed ad operationem ordinatur. Rursus cum in operabilibus
principium et causa oinnium sit ultimus finis - movet enim primo
agentem -, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab
ipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter
domum constituendam, et alia propter navim. Illud igitur, siquid est,
quod est finis universalis civilitatis humani generis, erit hic
principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta
sufficienter: esse autem finem huius civilitatis et illius, et non
esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
III
Nunc autem videndum est quid sit finis totius humane civilitatis: quo viso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Phylosophum ad Nicomacum. Et ad evidentiam eius quod queritur advertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam cornunitatem, alius ad quem viciniam, et alius ad quem civitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem universaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit. Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directivum. Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid prodit in esse est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed hec propter illam habet ut sit. Est ergo aliqua propria operatio humane universitatis, ad quam ipsa universitas hominum in tanta multitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una vicinia, nec una civitas, nec regnum particulare pertingere potest. Que autem sit illa, manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat. Dico ergo quod nulla vis a pluribus spetie diversis participata ultimum est de potentia alicuius illorum; quia, cum illud quod est ultimum tale sit constitutivum spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset specificata: quod est inpossibile. Non est ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec esse apprehensivum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse apprehensivum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra. Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere quod est quod sunt; quod est sine interpolatione, aliter sempiterne non essent. Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia sive virtus intellectiva. Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur; sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia tota materie prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est inpossibile. Et huic sententie concordat Averrois in comento super hiis que De anima. Potentia etiam intellectiva, de qua loquor, non solum est ad formas universales aut speties sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere. Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam innotescit illud Politice: intellectu, sciIicet, vigentes aliis naturaliter principari.
IV
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem. Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete sive tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere divinum est iuxta illud "Minuisti eum paulominus ab angelis" liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est quod pax universalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non divitie, non voluptates, non honores non longitudo vite, non sanitas, non robur non pulcritudo, sed pax; inquit enim celestis militia: "Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis ". Hinc etiam a Pax vobis " Salus hominum salutabat; decebat enim summum Salvatorem summan salutationem exprimere: quem quidem morem servare voluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest. Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus humanum pertingit ad opus proprium; et per consequens visum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, velut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur, quia est pax universalis, que pro principio rationum subsequentium supponatur. Quod erat necessarium, ut dictum fuit, velut signum prefixum in quod quicquid probandum est resolvatur tanquam in manifestissimam veritatem.
V
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem que comuniori vocabulo nuncupatur "Imperium"; et de hiis, ut predictum est propositum est sub assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem. Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla vi rationis vel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis. Asserit enim ibi venerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia vero regulari seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen autoris facit esse credendum, sed ratio inductiva. Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere videbimus, quia, cum omnes vires eius ordinentur ad felicitatem, vis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum: aliter ad felicitatem pervenire non potest. Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene vivere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, vel eius locumtenentem, iuxta dicentem Phylosophum: "Omnis domus regitur a senissimo"; et huius ut ait Hometus, est regulare omnes et leges imponere aliis. Propter quod proverbialiter dicitur illa maledictio: "Parem habeas in domo ". Si consideremus vicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, vel datum ab alio vel ex ipsis preheminentem consentientibus aliis, aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus, vicinia tota destruitur. Si vero unam civitatem, cuius finis est bene sufficienterque vivere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua; quod si aliter fiat, non solum finis vite civilis amictitur sed etiam civitas desinit esse quod erat. Si denique unum regnum particulare, cuius finis est is qui civitatis cum maiori fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet; aliter non modo existentes in regno finem non assecuntur, sed etiam regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis Veritatis: "Omne regnum in se divisum desolabitur". Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, verum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans sive regens, et hoc "Monarcha" sive "Imperator" dici debet. Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse sive Imperium.
VI
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem. Pars ad totum se habet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad finem et optimum. Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e converso. Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis alterius: est enim alter propter hunc, non e converso. Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine sive totalitate per vim sillogismi premissi, cum sit ordo melior sive forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet. Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
VII
Amplius, humana universitas est quoddam totum ad quasdam partes, et est quedam pars ad quoddam totum. Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut superiora ostendunt; et est quedam pars ad totum universum. Et hoc est de se manifestum Sicut ergo inferiora humane universitatis, bene respondent ad ipsam, sic ipsa "bene" dicitur respondere ad suum totum, partes enim bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus colligi potest de facili: ergo et ipsa ad ipsum universum sive ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem. Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
VIII
Et omne illud bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui Deus est; et hoc est per se notum, nisi apud negantes divinam bonitatem actingere summum perfectionis. De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest. (Propter quod dictum est: "Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram", quod licet "ad ymaginem", de rebus inferioribus ab homine dici non possit, "ad similitudinem", tamen de qualibet dici potest, cum totum universum nichil aliud sit quam vestigium quoddam divine bonitatis). Ergo humanum genus bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur. Sed genus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: (vera enim ratio unius in solo illo est, propter quod scriptum est: "Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est"). Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet. Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem: quod est bene et optime se habere, ut in principio huius capituli est probatum.
IX
Item, bene et optime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patris, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Humanum genus filius est celi, quod est perfectissimum in omni opere suo: (generat enim homo hominem et sol, iuxta secundum De naturali auditu). Ergo optime se habet humanum genus cum vestigia celi, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando evidentissime humana ratio deprehendit, si vere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, sive unicum principatum qui "Imperium" appellatur. Hanc rationem suspirabat Boetius dicens:
O felix hominum genus
si vestros animos amor
quo celum regitur, regat.
X
Et ubicunque potest esse litigium, ibi debet esse iudicium, aliter esset inperfectum sine proprio perfectivo: quod est inpossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat. Inter omnes duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est potest esse litigium vel cuIpa ipsorum vel etiam subditorum - quod de se patet -: ergo inter tales oportet esse iudicium. Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur nam par in parem non habet imperium oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non. Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit devenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate: et hic erit Monarcha sive Imperator. Est igitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc rationem videbat Phylosophus cum dicebat: "Entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps".
XI
Preterea, mundus optime dispositus est cum iustitia in eo potissima est. Unde Virgilius commendare volens illud seculum quod suo tempore surgere videbatur, in suis Buccolicis cantabat:
Iam redit et Virgo, redeunt Saturnia regna.
"Virgo", nanque vocabatur iustitia, quam etiam "Astream",
vocabant; "Saturnia regna" dicebant optima tempora, que
etiam "aurea" nuncupabant. Iustitia potissima est solum sub
Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse
Monarchiam sive Imperium. Ad evidentiam subassumpte sciendum quod
iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam
rectitudo sive regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit
magis et minus quemadmodum albedo in suo abstracto considerata. Sunt
enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et
consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex
Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi
qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod
magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. Ubi ergo
minimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum et
quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est, et vere tunc
potest dici de illa, ut Phylosophus inquit, "neque Hesperus
neque Lucifer sic admirabilis est". Est enim tunc Phebe similis,
fratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis.
Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in
velle; nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi
assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis:
habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens;
propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur.
Quantum vero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse
nam cum iustitia sit virtus ad alterum, sine potentia tribuendi
cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam? Ex quo
patet quod quanto iustus potentior, tanto in operatione sua iustitia
erit amplior.
Ex
hac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundo
quando volentissimo et potentissimo subiecto inest huiusmodi solus
Monarcha est: ergo soli Monarche insistens iustitia in mundo
potissima est. Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum
negatione intrinseca, et est similis huic: omne B est A,
solum C est A: ergo solum C est B. Quod
est: omne B est A; nullum preter C est A:
ergo nullum preter C est B. Et prima propositio
declaratione precedente apparet; alia sic ostenditur, et primo
quantum ad velle, deinde quantum ad posse. Ad evidentiam primi
notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit
Aristotiles in quinto ad Nicomacum. Remota cupiditate omnino,
nichil iustitie restat adversum; unde sententia Phylosophi est ut que
lege determinari possunt nullo modo iudici relinquantur Et hoc metu
cupiditatis fieri oportet de facili mentes hominum detorquentis. Ubi
ergo non est quod possit optari, inpossibile est ibi cupiditatem
esse: destructis enim obiectis, passiones esse non possunt. Sed
Monarcha non habet quod possit optare: sua nanque iurisdictio
terminatur Occeano solum: (quod non contingit principibus aliis,
quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad
illum qui regis Aragonum). Ex quo sequitur quod Monarcha
sincerissimum inter mortales iustitie possit esse subiectum.
Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo,
quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam
acuit atque dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest,
potissimum locum in illo potest habere iustitia; huiusmodi est
Monarcha: ergo, eo existente, iustitia potissima est vel esse potest.
Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hic haberi potest:
cupiditas nanque, perseitate hominum spreta, querit alia, karitas
vero, spretis aliis omnibus, querit Deum et hominem, et per
consequens bonum hominis. Cumque inter alia bona hominis potissimum
sit in pace vivere ut supra dicebatur et hoc operetur maxime atque
potissime iustitia, karitas maxime iustitiam vigorabit et potior
potius. Et quod Monarche maxime hominum recta dilectio inesse debeat,
patet sic: omne diligibile tanto magis diligitur quanto propinquius
est diligenti; sed homines propinquius Monarche sunt quam aliis
principibus: ergo ab eo maxime diliguntur vel diligi debent. Prima
manifesta est, si natura passivorum et activorum consideretur;
secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non
appropinquant nisi in parte, Monarche vero sucundum totum. Et rursus:
principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e converso et
sic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibus, aliis
autem principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa
supprema descendit. Preterea, quanto causa est universalior, tanto
magis habet rationem cause, quia inferior non est causa nisi per
superiorem, ut patet ex hiis que De causis; et quanto causa
magis est causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis
assequatur causam per se. Cum igitur Monarcha sit universalissima
causa inter mortales ut homines bene vivant, quia principes alii per
illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime
diligatur Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operationem
iustitie, quis dubitat nisi qui vocem hanc non intelligit cum, si
Monarcha est, hostes habere non possit? Satis igitur declarata
subassumpta principalis, quia conclusio certa est: scilicet quod ad
optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
XII
Et humanum genus potissime liberum optime se habet. Hoc erit
manifestum, si principium pateat libertatis. Propter quod sciendum
quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam
multi habent in ore, in intellectu vero pauci. Veniunt nanque usque
ad hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de voluntate
iudicium. Et verum dicunt, sed importatum per verba longe est ab eis,
quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam
propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur, puta de
hac: "triangulus habet tres duobus rectis equales". Et ideo
dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus: nam primo
res apprehenditur, deinde apprehensa bona vel mala iudicatur, et
ultimo iudicans prosequitur sive fugit. Si ergo iudicium moveat
omnino appetitum et nulla modo preveniatur ab eo, liberum est, si
vero ab appetitu quocunque modo preveniente iudicium moveatur,
liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captivum
trahitur. Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possunt
quia eorum iudicia semper ab appetitu preveniuntur. Et hinc etiam
patere potest quod substantie intellectuales, quarum sunt inmutabiles
voluntates, necnon anime separate bene hinc abeuntes, libertatem
arbitrii ob inmutabilitatem voluntatis non amictunt, sed
perfectissime atque potissime hoc retinent.
Hoc viso, iterum manifestum esse potest quod hec libertas sive
principium hoc totius nostre libertatis est maximum donum humane
nature a Deo collatum sicut in Paradiso Comedie iam dixi quia
per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur ut
dii. Quod si ita est, quis erit qui humanum genus optime se habere
non dicat, cum potissime hoc principio possit uti? Sed existens sub
Monarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum quod illud est
liberum quod "sui met et non alterius gratia est", ut
Phylosopho placet in hiis que De simplsciter ente. Nam illud
quod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut
via necessitatur a termino. Genus humanum solum imperante Monarcha
sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie diriguntur
oblique democratie scilicet, oligarchie atque tyrampnides que in
servitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et
politizant reges, aristocratici quos optimates vocant, et populi
libertatis zelatores, quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut
iam tactum est, vuIt omnes homines bonos fieri: quod esse non potest
apud oblique politizantes. Unde Phylosophus in suis Politicis
ait quod in politia obliqua bonus homo est malus civis, in recta vero
bonus homo et civis bonus convertuntur. Et huiusmodi politie recte
libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint. Non enim
cives propter consules nec gens propter regem, sed e converso
consules propter cives et rex propter gentem; quia quemadmodum non
politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum
legem viventes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos,
ut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis ab
eo relicta sunt. Hinc etiam patet quod, quamvis consul sive rex
respectu vie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum
ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio
habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha
necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis. Ergo genus
humanum sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quod
ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
XIII
Adhuc, ille qui potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, sive necessitate nature sive voluntarie agat, propriam similitudinem explicare. Unde fit quod omne agens, in quantum huiusmodi, delectatur; quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est. Nichil igitur agit nisi tale existens quale patiens fieri debet; propter quod Phylosophus in hiis que De simpliciter ente: "Omne" inquit "quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu "; quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur. Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios vita et moribus informare, non advertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam verba, licet ille falsum, illa verum persuaderent. Unde Phylosophus ad Nicomacum: "De hiis enim" inquit "que in passionibus et actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus". Hinc etiam dicebatur de celo peccatori David: "Quare tu enarras iustitias meas?", quasi diceret: "Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris". Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet optime alios disponere volentem. Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum. Quod sic declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem; unde facilius et perfectius veniunt ad habitum phylosophice veritatis qui nichil unquam audiverunt, quam qui audiverunt per tempora et falsis oppinionibus imbuti sunt. Propter quod bene Galienus inquit "tales duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam". Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit vel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiva iudicii et iustitie prepeditiva, consequens est quod ipse vel omnino vel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conveniunt, testante rege illo sanctissimo cum convenientia regi et filio regis postulabat a Deo: "Deus" inquiebat "iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis". Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille, qui potest esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios disponere potest. Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
XIV
Et quod potest fieri per unum, melius est per unum fieri quam per plura. Quod sic declaratur: sit unum, per quod aliquid fieri potest, A, et sint plura, per que similiter illud fieri potest, A et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum. Et cum omnis talis assumptio sit otiosa sive superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum. Preterea, res dicitur melior per esse propinquior optime; et finis habet rationem optimi, sed fieri per unum est propinquius fini: ergo est melius. Et quod sit propinquius patet sic: sit finis C; fieri per unum A, per plura A et B: manifestum est quod longior est via ab A per B in C, quam ab A tantum in C. Sed humanum genus potest regi per unum suppremum principem, qui est Monarcha. Propter quod advertendum sane quod cum dicitur "humanum genus potest regi per unum suppremum principem", non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno inmediate prodire possint: cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeant directivo, ut patet per Phylosophum in quinto ad Nicomacum epykiam commendantem. Habent nanque nationes, regna et civitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiva vite Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima viventes et magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus aeris nimietatem vestimentis operiri non possunt. Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam sive legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operativam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculativo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis universalibus auferatur. Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis interiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui compctebat. Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper velit quod melius est. Et cum duorum tantum inter se idem sit melius et optimum, consequens est non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc "unum" et hoc "plura", sed acceptabilissimum. Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.
XV
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum
quintum modum dicendi "prius". Ens enim natura precedit
unum, unum vero bonum: maxime enim ens maxime est unum, et maxime
unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto
et ab esse unum et per consequens ab esse bonum. Fropter quod in omni
genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut Phylosopho
placet in hiis que De simpliciter ente. Unde fit quod unum
esse videtur esse radix eius quod est esse bonum, et multa esse eius
quod est esse malum, qua re Pictagoras in correlationibus suis ex
parte boni ponebat unum, ex parte vero mali plurale, ut patet in
primo eorum que De simpliciter ente. Hinc videri potest quod
peccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa, quod
quidem Psalmista videbat dicens: "A fructu frumenti, vini et
olei multiplicati sunt". Constat igitur quod omne quod est bonum
per hoc est bonum: quod in uno consistit. Et cum concordia, in
quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere
in aliquo uno tanquam in propria radice. Que quidem radix apparebit,
si natura vel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformis
motus plurium voluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatem
voluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie
radicem esse vel ipsam concordiam. Nam, sicut plures glebas diceremus
"concordes" propter condescendere omnes ad medium, et
plures flammas propter coadscendere omnes ad circunferentiam, si
voluntarie hoc facerent, ita homines plures "concordes",
dicimus propter simul moveri secundum velle ad unum quod est
formaliter in suis voluntatibus, sicut qualitas una formaliter in
glebis, scilicet gravitas, et una in flammis, scilicet levitas. Nam
virtus volitiva potentia quedam est, sed speties boni apprehensi
forma est eius: que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se
multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima
et numerus et alie forme compositioni contingentes.
Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad
propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est
in voluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia;
nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum
ad corpus est concordia quedam, et similiter do mus, civitas et
regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens
ab unitate que est in voluntatibus dependet. Sed hoc esse non potest
nisi sit voluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum,
cum mortalium voluntates ptopter blandas adolescentie delectationes
indigeant directivo, ut in ultimis ad Nicomacum docet
Phylosophus. Nec ista una potest esse, nisi sit princeps unus omnium
cuius voluntas domina et regulatrix aliarum emnium esse possit. Quod
si omnes consequentie superiores vere sunt, quod sunt, necesse est ad
optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per
consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
XVI
Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur:
status videlicet illius mortalium quem Dei Filius, in salutem hominis
hominem assumpturus, vel expectavit vel cum voluit ipse disposuit.
Nam si a lapsu primorum parentum, qui diverticulum fuit totius nostre
deviationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non
inveniemus nisi sub divo Augusto monarcha, existente Monarchia
perfecta, mundum undique fuisse quietum. Et quod tunc humanum genus
fuerit felix in pacis universalis tranquillitate hoc ystoriographi
omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi
testari dignatus est, et denique Paulus "plenitudinem temporis"
statum illum felicissimum appellavit. Vere tempus et temporalia
queque plena fuerunt, quia nullum nostre felicitatis ministerium
ministro vacavit. Qualiter autem se habuerit orbis "quo tunica
ista inconsutilis cupiditatis ungue scissuram primitus passa est et
legere possumus et utinam non videre.
O genus humanum, quantis
procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est
dum, bellua multorum capitum factum, in diversa conaris! Intellectu
egrotas utroque, similiter et affectu: rationibus irrefragabilibus
intellectum superiorem non curas, nec experientie vultu inferiorem,
sed nec affectum dulcedine divine suasionis, cum per tubam Sancti
Spiritus tibi effletur: "Ecce quam bonum et quam iocundum
habitare fratres in unum".
LIBRO SECONDO
I
"Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Astiterunt reges terre, et principes convenerunt in unum, adversus
Dominum et adversus Cristum eius. Dirumpamus vincula eorum, et
proiciamus a nobis iugum ipsorum".
Sicut ad faciem cause non
pertingentes novum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam
cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione
despicimus. Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe
terrarum sine ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum
superficialiter intuens, illum nullo iure sed armorum tantummodo
violentia obtinuisse arbitrabar. Sed postquam medullitus oculos
mentis infixi et per efficacissima signa divinam providentiam hoc
effecisse cognovi, admiratione cedente, derisiva quedam supervenit
despectio, cum gentes noverim contra romani populi preheminentiam
fremuisse, cum videam populos vana meditantes, ut ipse solebam, cum
insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut
adversentur Domino suo et Uncto suo, romano principi. Propter quod
derisive, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo
glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat: "Quare
fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges
terre, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus
Cristum eius". Verum quia naturalis amor diuturnam esse
derisionem non patitur, sed, ut sol estivus qui disiectis nebulis
matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem
correctionis effundere mavult, ad dirumpendum vincula ignorantie
regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a
iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor
subsequentia subassummens: "Dirumpamus" videlicet "vincula
eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum". Hec equidem duo
fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi prosecutus
fuero, et instantis questionis veritatem ostendero. Nam per hoc quod
romanum Imperium de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis
regum et principum, qui gubernacula publica sibi usurpant, hoc ipsum
de romano populo mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur,
sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium
recognoscent. Veritas autem questionis patere potest non solum lumine
rationis humane, sed etiam radio divine auctoritatis: que duo cum
simul ad unum concurrunt, celum et terram simul assentire necesse
est. Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis et
auctoritatis prefretus, ad secundam questionem dirimendam ingredior.
II
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de veritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de veritate secunde inquirere: hoc est utrum romanus populus de iure sibi asciverit Imperii dignitatem; cuius quidem inquisitionis principium est videre que sit illa veritas, in quam rationes inquisitionis presentis velut in principium proprium reducantur. Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in triplici gradu invenitur, in mente scilicet artificis, in organo et in materia formata per artem, sic et naturam in triplici gradu possumus intueri. Est enim natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in celo, tanquam in organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et secundario a celo, quod organum est artis divine, quam "naturam" comuniter appellant. Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei est; et, cum omne quod in mente Dei est sit Deus, (iuxta illud "Quod factum est in ipso vita erat"), et Deus maxime se ipsum velit, sequitur quod ius a Deo, prout in eo est, sit volitum. Et cum voluntas et volitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod divina voluntas sit ipsum ius. Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo divine voluntatis; unde fit quod quicquid divine voluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid divine voluntati est consonum, ius ipsum sit. Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia verba sint, nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod Deus vult. Hoc ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum sotietate vult, illud pro vero atque sincero iure habendum sit. Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum , non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub invento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur. Voluntas quidem Dei per se invisibilis est; et invisibilia Dei "per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur"; nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamvis occulto tradit notitiam manifestam. Nec mirum si divina voluntas per signa querenda est, cum etiam humana extra volentem non aliter quam per signa cernatur.
III
Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod "Imperium" dicitur, sibi super mortales omnes ascivit. Quod quidem primo sic probatur: nobilissimo populo convenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit nobilissimus; ergo convenit ei omnibus aliis preferri. Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium virtutis et omnis prelatio sit honor, omnis prelatio virtutis est premium. Sed constat quod merito virtutis nobilitantur homines, virtutis videlicet proprie vel maiorum. Est enim nobilitas virtus et divitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis; et iuxta Iuvenalem:
nobilitas animi sola est atque unica virtus.
Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et
maiorum. Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis conveniens
est. Et cum premia sint meritis mensuranda (iuxta illud evangelicum
"Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis"),
maxime nobili maxime preesse convenit. Subassumptam vero testimonia
veterum persuadent; nam divinus poeta noster Virgilius per totam
Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse
testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Livius, gestorum
romanorum scriba egregius, in prima parte sui voluminis, que a capta
Troya summit exordium, contestatur. Qui quidem invictissimus atque
piissimus pater quante nobilitatis vir fuerit, non solum sua
considerata virtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum
utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, explicare
nequirem: sed "summa sequar vestigia rerum".
Quantum
ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster
introducens in primo Ilioneum orantem sic:
Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter
nec pietate fuit nec bello maior et armis.
Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui (fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat), dicit ipsum Misenum "non inferiora secutum", comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad Nicomacum. Quantum vero ad hereditariam quelibet pars tripartiti orbis tam avis quam coniugibus illum nobilitasse invenitur. Nam Asya propinquioribus avis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam regnaverunt, Asye regionem; unde Poeta noster in tertio:
Postquam res Asye Priamique evertere gentem
inmeritam visum superis.
Europa vero avo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque avia vetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octavo, ubi Eneas ad Evandrum sic ait:
Dardanus yliace primus pater urbis et auctor
Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus,
advehitur Teucros: Electram maximus Athlas
edidit, ethereos humero qui sustinet orbes.
Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Vates in tertio cantat dicens:
Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
terra antiqua, potens armis atque ubere glebe.
Oenotri coluere viri; nunc fama minores
Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem:
hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus.
Quod vero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus
est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi
descriptione sic: "Ultimus autem finis eius est mons Athlas et
insule quas Fortunatas vocant""; "eius", idest
Affrice, quia de ipsa loquebatur.
Similiter etiam coniugio
nobilitatum fuisse reperio. Prima nanque coniunx Creusa, Priami regis
filia, de Asya fuit, ut superius haberi potest per ea que dicta sunt.
Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio,
ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?
Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster vaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:
Nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat; hoc pretexit nomine culpam.
Tertia Lavinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si verum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum victum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:
Vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre: tua est Lavinia coniunx.
Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima. Hiis itaque ad evidentiam subassumpte prenotatis, cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum virum predestinatio divina latebit?
IV
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuvatur, est a Deo volitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sit vera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum divinitus fit. Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum ventum est ad sciniphes magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: "Digitus Dei est hic". Si ergo miraculum est inmediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium - ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter -cum in favorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic favetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi provisum. Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo volitum; et per consequens de iure fuit et est. Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis comprobatur. Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacnficante ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Livius in prima parte testatur. Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem vim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens; ait enim:
Sic illa profecto
sacrifico cecidere Nume, que lecta iuventus
patritia cervice movet, spoliaverat hauster,
aut boreas populos ancilia nostra ferentes.
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta noctis tenebris confisi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee describeret in octavo; canit enim sic:
In summo custos Tarpeie Manlius arcis
stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
Atque hic auratis volitans argenteus anser
porticibus Gallos in limite adesse canebat.
At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine perturbante victores victoriam sequi non potuisse Livius in Bello punico inter alia gesta conscribit. Nonne transitus Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque captiva, in obsidione Porsenne, abruptis vinculis, miro Dei auxilio adiuta, transnavit Tyberim, sicut omnes fere scribe romane rei ad gloriam ipsius cornmemorant? Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis pulcritudine ab ecterno providit, ut qui visibilis erat miracula pro invisibilibus ostensurus, idem invisibilis pro visibilibus illa ostenderet.
V
Quicunque preterea bonum rei publice intendit, finem iuris intendit.
Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalis
hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem,
et corrupta corrumpit - nam illa Digestorum descriptio non
dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi
illo -; si ergo definitio ista bene "quid est" et "quare"
comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum
bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et
inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens Propter quod
bene Tullius in Prima rethorica: semper inquit ad utilitatem
rei publice leges interpretande sunt. Quod si ad utilitatem eorum qui
sunt sub lege leges directe non sunt, leges nomine solo sunt, re
autem leges esse non possunt: leges enim oportet homines devincire ad
invicem propter comunem utilitatem. Propter quod bene Seneca de lege
cum in libro De quatuor virtutibus "legem vinculum"
dicat "humane sotietatis". Patet igitur quod quicunque
bonum rei publice intendit finem iuris intendit. Si ergo Romani bonum
rei publice intenderunt, verum erit dicere finem iuris intendisse.
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi
orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate
summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum
libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria
commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis
procuraret. Unde recte illud scriptum est: "Romanum imperium de
Fonte nascitur pietatis".
Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum
est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones
inquirendi sunt secundum subiectam materiam ut iam dictum est satis
in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa
indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis
ostendantur. De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam
quodammodo religati esse videntur, sufficit illa sola Ciceronis
autoritas in secundis Offitiis: "Quandiu" inquit
"imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella
aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut
mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus erat et
refugium senatus; nostri autem et magistratus imperatoresque in ea re
maxima laudem capere studuerunt, si provincias, si sotios equitate et
fide defendissent. Itaque illud "patrocinium" orbis
terrarum potius quam "imperium" poterat nominari". Hec
Cicero.
De
personis autem singularibus compendiose progrediar. Nunquid non bonum
comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui
exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique
animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? Nonne
Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi
dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est,
ut Livius refert, et post victoriam, post triumphum, sceptro
imperatorio restituto consulibus, sudaturus post boves ad stivam
libere reversus est? Quippe in eius laudem Cicero contra Epycurum in
hiis que De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit:
"Itaque" inquit "et maiores nostri ab aratro duxerunt
Cincinnatum illum, ut dictator esset". Nonne Fabritius altum
nobis dedit exemplum avaritie resistendi cum, pauper existens, pro
fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac
derisum, verba sibi convenientia fundens, despexit et refutavit?
Huius etiam memoriam confirmavit Poeta noster in sexto cum caneret:
parvoque potentem
Fabritium.
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Livium, dampnatus exilio, postquam patriam liberavit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, universo populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? Et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cum dicit:
referentem signa Camillum.
Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Livius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse? Cuius gloria renovatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
natosque pater nova bella moventes
ad penam pulcra pro libertate vocavit.
Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum
Porsennam invasit, cum deinde manum errantem, non alio vultu quam si
hostem cruciari videret, suam adhuc, cremari aspiciebat? Quod etiam
Livius admiratur testificando. Accedunt nunc ille sacratissime
victime Deciorum qui pro salute publica devotas animas posuerunt, ut
Livius, non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando
renarrat; accedit et illud inenarrabile sacrifitium severissimi vere
libertatis tutoris Marci Catonis. Quorum alteri pro salute patrie
mortis tenebras non horruerunt; alter, ut mundo libertatis amores
accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e vita liber decedere
maluit quam sine libertate manere in illa. Horum omnium nomen
egregium voce Tullii recalescit. In hiis que De fine bonorum
inquit enim Tullius hoc de Deciis: "Publius Decius princeps in
ea familla consul, cum se devoveret, et equo admisso in mediam aciem
Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat, ubi ut
eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque
mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus voluptatem petendam
putat? Quod quidem eius factum nisi esset iure laudatum, non esset
ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum
Pyrro bellum gerens, consul eo. cecidisset in prelio seque e
continenti genere tertiam victimam rei publice tribuisset". In
hiis vero que De offitiis, de Catone dicebat: "Non enim
alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari
tradiderunt. Atque ceteris forsan vitio datum esset si se
interemissent, propterea quod levior eorum vita et mores fuerunt
faciliores; Catoni vero cum incredibilem natura tribuisset
gravitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in
proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam
tyrampni vultus aspiciendus fuit".
Declarata igitur duo sunt; quorum unum est, quod quicunque bonum rei
publice intendit finem iuris intendit: aliud est, quod romanus
populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. Nunc arguatur
ad propositum sic: quicunque finem iuris intendit cum iure graditur;
romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit ut
manifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo romanus
populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens
de iure sibi ascivit Imperii dignitatem. Que conclusio ut ex omnibus
manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod
quicunque finem iuris intendit cum iure graditur. Ad cuius evidentiam
advertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter esset
otiosa quod esse non potest, ut superius dicebatur. Et quemadmodum
omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem
cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in
quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem
inconveniens, quod alterum scilicet esset frustra. Cum ergo iuris
finis quidam sit ut iam declaratum est necesse est fine illo posito
ius poni, cum sit proprius el per se iuris effectus. Et cum in omni
consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut
hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo,
inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad
proprium finem se habeat velut consequens ad antecedens: nam
inpossibile est bonam valetudinem membrorum actingere sine sanitate.
Propter quod evidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet
cum iure intendere; nec valet instantia que de verbis Phylosophi
"eubuliam" pertractantis elici solet. Dicit enim
Phylosophus: "Sed et hoc falso sillogismo sortiri: quod quidem
oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium terminum
esse". Nam si ex falsis verum quodammodo concluditur, hoc est
per accidens, in quantum illud verum impor tatur per voces
illationis; per se enim verum nunquam sequitur ex falsis, signa tamen
veri bene secuntur ex signis que sunt signa falsi. Sic et in
operabilibus: nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen
elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria
substantia fieret, elimosme formam haberet. Similiter est de fine
iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure
obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut
exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in
propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente,
instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
VI
Et illud quod natura ordinavit, de iure servatur: natura enim in providendo non deficit ab hominis providentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate: quod est inpossibile. Sed nos videmus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad invicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda: quod est considerare terminum iuris in collegio vel in ordine; non enim ius extenditur ultra posse. Ergo ab hac providentia natura non deficit in suis ordinatis. Propter quod patet quod natura ordinat res cum respectu suarum facultatum, qui respectus est fundamentum iuris in rebus a natura positum. Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure servari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum: necesse igitur est ordinem de iure servari. Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret; sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus divine intelligentie: ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis devenitur. Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem nature universalem, necesse est naturam ipsum intendere. Propter quod bene Phylosophus naturam semper agere propter finem in secundo De naturali auditu probat. Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe slnt operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diversas operationes ordinatorum: ad quod multum conferunt, preter superiorem influentiam, locorum inferiorum virtutes et proprietates. Propter quod videmus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De politicis: et talibus, ut ipse dicit, non solum regi est expediens, sed etiam iustum etiamsi ad hoc cogantur. Que si ita se habent, non dubium est quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad universaliter principandum: aliter sibi defecisset, quod est inpossibile. Quis autem fuerit locus et que gens, per dicta superius et per dicenda interius satis est manifestum quod fuerit Roma, et cives eius sive populus. Quod etiam Poeta noster valde subtiliter in sexto tetigit, introducens Anchisem premonentem Eneam Romanorum patrem sic:
Excudent alii spirantia mollius era,
credo equidem; vivos ducent de marmore vultus,
orabunt causas melius, celique meatus
describent radio, et surgentia sidera dicent:
tu regere imperio populos, Romane, memento.
Hee tibi erunt artes, pacique imponere morem
parcere subiectis et debellare superbos.
Dispositionem vero loci subtiliter tangit in quarto, cum introducit Iovem ad Mercurium de Enea loquentem isto modo:
Non illum nobis genitrix pulcerrima talem
promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem
Ytaliam regeret.
Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura ordinatus fuit ad imperandum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem de iure ad Imperium venit.
VII
Ad bene quoque venandum veritatem quesiti scire oportet quod divinum iudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum quandoque occultum. Et manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet et fide. Nam quedam iudicia Dei sunt ad que humana ratio propriis pedibus pertingere potest, sicut ad hoc: quod homo pro salute patrie seipsum exponat; nam si pars debet se exponere pro salute totius, cum homo sit pars quedam civitatis, ut per Phylosophum patet in suis Politicis, homo pro patria debet exponere seipsum tanquam minus bonum pro meliori. Unde Phylosophus ad Nicomacum: "Amabile quidem enim et uni soli, melius et divinius vero genti et civitati". Et hoc iudicium Dei est; aliter humana ratio in sua rectitudine non sequeretur nature intentionem: quod est inpossibile. Quedam etiam iudicia Dei sunt, ad que etsi humana ratio ex propriis pertingere nequit, elevatur tamen ad illa cum adiutorio fidei eorum que in Sacris Licteris nobis dicta sunt, sicut ad hoc: quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus virtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus absque fide salvari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiverit. Nam hoc ratio humana per se iustum intueri non potest, fide tamen adiuta potest. Scriptum est enim ad Hebreos: "Inpossibile est sine fide placere Deo"; et in Levitico: "Homo quilibet de domo Israel, qui occiderit bovem aut ovem aut capram in castris vel extra castra et non obtulerit ad hostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit". Hostium tabernaculi Cristum figurat, qui est hostium conclavis ecterni, ut ex evangelio elici potest: occisio animalium operationes humanas. Occultum vero est iudicium Dei ad quod humana ratio nec lege nature nec lege Scripture, sed de gratia spetiali quandoque pertingit; quod fit pluribus modis: quandoque simplici revelatione, quandoque revelatione disceptatione quadam mediante. Simplici revelatione dupliciter: aut sponte Dei, aut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: aut expresse, aut per signum; expresse, sicut revelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem; per signum, sicut Pharaoni revelatum fuit per signa quod Deus iudicaverat de liberatione filiorum Israel. Oratione impetrante, quod sciebant qui dicebant secundo Paralipomenon: "Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui: quod oculos nostros ad Te dirigamus". Disceptatione vero mediante dupliciter: aut sorte, aut certamine; "certare" etenim ab eo quod est "certum facere" dictum est. Sorte quidem Dei iudicium quandoque revelatur hominibus, ut patet in substitutione Mathie in Actibus Apostolorum. Certamine vero dupliciter Dei iudicium aperitur: vel ex collisione virium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam vocantur, vel ex contentione plurium ad aliquod signum prevalere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad bravium. Primus horum modorum apud Gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthei, cuius Lucanus meminit in quarto Farsalie et Ovidius in nono De rerum transmutatione; secundus figuratur apud eosdem in Athalanta et Ypomene in decimo De rerum transmutatione. Similiter et latere non debet quoniam in hiis duobus decertandi generibus ita se habet res, ut in altero sine iniuria decertantes impedire se possint, puta duelliones, in altero vero non; non enim athlete impedimento in alterutrum uti debent, quamvis Poeta noster aliter sensisse videtur in quinto, cum fecit remunerari Eurialum. Propter quod melius Tullius in tertiis Offitiis hoc prohibuit sententiam Crisippi sequens; ait enim sic: "Scite Crisippus, ut multa: "qui stadium" inquit "currit, eniti et contendere debet quam maxime possit ut vincat; supplantare eum quicum certet nullo modo debet"". Hiis itaque in capitulo distinctis, duas rationes efficaces ad propositum accipere possumus: scilicet a disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram; quas quidem prosequar in sequentibus et inmediatis capitulis.
VIII
Ille igitur populus qui cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit, de divino iudicio prevaluit. Nam, cum diremptio universalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas divinum iudicium postulamus (iuxta iam tritum proverbium "Cui Deus concedit, benedicat et Petrus"), nullum dubium est quin prevalentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta. Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: quod erit manifestum - si considerantur athlete - si consideretur et bravium sive meta. Bravium sive meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim "Imperium" dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit metam certaminis, ut statim patebit. Primus nanque in mortalibus, qui ad hoc bravium anelavit, Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamvis cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert, imperium mundi armis temptaverit et Asyam totam sibi subegerit, non tamen occidentales mundi partes eis unquam subiecte fuerunt. Horum amborum Ovidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo:
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem
et infra:
Conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra.
Secundus Vesoges, rex Egipti, ad hoc bravium spiravit; et quamvis meridiem atque septentrionem in Asya exagitaverit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est aversus. Deinde Cirus, rex Persarum, temptavit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina Scitharum vitam simul et intentionem deposuit. Post hos vero Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentium multitudine mundum invasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abidon ponte superaverit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic:
Talis fama canit tumidum super equora Xerxem
construxisse vias.
Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad bravium pervenire non potuit. Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Livius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. De cuius etiam sepultura ibidem existente Lucanus in octavo, invehens in Ptolomeum regem Egipti, testimonium reddit dicens:
Ultima Lagee stirpis perituraque proles
degener, inceste sceptris cessure sororis,
cum tibi sacrato Macedo servetur in antro.
"O altitudo divitiarum scientie et sapientie Dei", quis hic
te non obstupescere poterit? Nam conantem Alexandrum prepedire in
cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de
certamine rapuisti.
Sed quod Roma palmam tanti bravii sit adepta, multis comprobatur
testimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:
Certe hinc Romanos olim volventibus annis
hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,
qui mare, qui terras omni ditione tenerent.
Et Lucanus in primo:
Dividitur ferro regnum populique potentis
que mare, que terras, que totum possidet orbem
non cepit Fortuna duos.
Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
Hic tamen sceptro populos regebat,
quos videt condens radios sub undas
Phebus extremo veniens ab ortu
quos premunt septem gelidi triones,
quos nothus sicco violentus estu
torret, ardentes recoquens arenas.
Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia vera dicit, in illa parte sui eloquii: "Exivit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis"; in quibus verbis universalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi prevaluit: ergo de divino iudicio prevaluit, et per consequens de divino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.
IX
Et quod per duellum acquiritur, de iure acquiritur. Nam ubicunque humanum iudicium deficit, vel ignorantie tenebris involutum vel propter presidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo supplevit; unde psalmus: "Iustus Dominus et iustitias dilexit". Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum iudicium postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa inventa, "duellum" appellamus. Sed semper cavendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda sunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut Tullius et Vegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille vero in Offitiis; et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, omnibus viis prius investigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitate coacti recurramus. Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc quod nunc dictum est; aliud quod superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo iustitie de comuni assensu agoniste seu duelliones palestram ingrediantur. Et propter hoc bene Tullius, cum de hac materia tangeret; inquiebat enim: "Sed bella quibus Imperii corona proposita est, minus acerbe gerenda sunt". Quod si formalia duelli servata sunt, aliter enim duellum non esset, iustitie necessitate de comuni assensu congregati propter zelum iustitie nonne in nomine Dei congregati sunt? Et si sic, nonne Deus in medio illorum est, cum ipse in evangelio nobis hoc promictat? Et si Deus adest, nonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum superius prenotatur? Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure acquiritur quod per duellum acquiritur? Hanc veritatem etiam Gentiles ante tubam evangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant. Unde bene Pirrus ille, tam moribus Eacidarum quam sanguine generosus, cum legati Romanorum pro redimendis captivis ad illum missi fuerunt, respondit:
Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis;
non cauponantes bellum, sed belligerantes,
ferro, non auro, vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare Hera, quidve ferat sors,
virtute experiamur.
Quorum virtuti belli fortuna pepercit,
eorundem me libertati parcere certum est.
Dono ducite.
Hic Pirrus "Heram" vocabat fortunam, quam causam melius et
rectius nos "divinam providentiam" appellamus. Unde caveant
pugiles ne pretium constituant sibi causam; quia non tunc duellum,
sed forum sanguinis et iustitie dicendum esset; nec tunc arbiter Deus
adesse credatur, sed ille antiquus Hostis qui litigii fuerat
persuasor. Habeant semper, si duelliones esse volunt, non sanguinis
et iustitie mercatores, in hostio palestre ante oculos Pirrum, qui
pro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est. Quod si
contra veritatem ostensam de inparitate virium instetur, ut assolet,
per victoriam David de Golia obtentam instantia refellatur; et si
Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per victoriam Herculis in
Antheum. Stultum enim est valde vires quas Deus confortat, inferiores
in pugile suspicari.
Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri.
Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium: quod fide dignis
testimoniis comprobatur. In quibus manifestandis non solum hoc
apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani
diudicandum erat per duellum esse discussum. Nam de primo cum de sede
patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, verteretur litigium,
Turno Rotulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu
ad ultimum, propter divinum beneplacitum inquirendum, inter se solum
dimicatum est, ut in ultimis Eneydos canitur. In quo quidem
agone tanta victoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem
Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, victo victor simul
vitam condonasset et pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur.
Cumque duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent,
romanus videlicet et albanus, atque de signo aquile deque penatibus
aliis Troyanorum atque dignitate principandi longo tempore inter se
disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu partium, propter
iustitiam cognoscendam, per tres Oratios fratres hinc et per totidem
Curiatios fratres inde in conspectu regum et populorum altrinsecus
expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum
peremptis, Romanorum duobus palma victorie sub Hostilio rege cessit
Romanis. Et hoc diligenter Livius in prima parte contexit, cuius
Orosius etiam contestatur. Deinde cum finitimis, omni iure belli
servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine
decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse
Levius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Samnitibus fere
fortunam, ut dicam, incepti penituit. Et hoc Lucanus in secundo ad
exemplum reducit sic:
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas
tunc cum pene caput mundi rerumque potestas
mutavit translata locum, romanaque Samnis
ultra Caudinas speravit vulnera furcas.
Postquam vero Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis cumque
Penis nondum pro divino iudicio certatum esset, ad Imperium
intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro pro Grecis,
de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma
obtinuit; Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma
duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius
et alii romane rei scriptores testificari conantur. Quis igitur adeo
mentis obtuse nunc est, qui non videat sub iure duelli gloriosum
populum coronam orbis totius esse lucratum? Vere dicere potuit homo
romanus quod quidem Apostolus ad Timotheum "Reposita est
michi corona iustitie"; "reposita", scilicet in Dei
providentia ecterna. Videant nunc iuriste presumptuosi quantum infra
sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia
speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium
exhibere contenti.
Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisivit
Imperium: ergo de iure acquisivit; quod est principale propositum in
libro presenti.
X
Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibus
principiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristiane
iterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditati
sunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt;
nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in
ecclesiarum proventibus, quinymo patrimonia ipsa cotidie rapiuntur,
et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam executorem iustitie
non admittunt. Nec iam depauperatio talis absque Dei iudicio fit, cum
nec pauperibus, quorum patrimonia sunt Ecclesie facultates, inde
subveniatur nec ab offerente Imperio cum gratitudine teneantur.
Redeunt unde venerunt: venerunt bene, redeunt male, quia bene data,
et male possessa sunt. Quid ad pastores tales? Quid si Ecclesie
substantia defluit dum proprietates propinquorum suorum exaugeantur?
Sed forsan melius est propositum prosequi, et sub pio silentio
Salvatoris nostri expectare succursum.
Dico ergo quod, si romanum Imperium de iure non fuit, Cristus
nascendo persuasit iniustum; consequens est falsum: ergo
contradictorium antecedentis est verum. Inferunt enim se
contradictoria invicem a contrario sensu. Falsitatem consequentis ad
fideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc
esse concedit, et si non concedit, fidelis non est, et si fidelis non
est, sd eum ratio ista non queritur. Consequentiam sic ostendo:
quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum
opere persuadet (et cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut
Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum), magis persuadet
quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut scriba eius Lucas
testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci voluit de Virgine
Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei,
homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi. (Et forte
sanctius est arbitrari divinitus illud exivisse per Cesarem, ut qui
tanta tempora fuerat expectatus in sotietate mortalium, cum
mortalibus ipse se consignaret). Ergo Cristus Augusti, Romanorum
auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit. Et cum ad
iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum
persuasit iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non erat,
iniusta erat. Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionem
consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen vim
suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a
positione antecedentis per primam. Reducitur enim sic: omne iniustum
persuadetur iniuste; Cristus non persuasit iniuste: ergo non
persuasit iniustum. A positione antecedentis sic: omne iniustum
persuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum: ergo
persuasit iniuste.
XI
Et si romanum Imperium de iure non fuit, peccatum Ade in Cristo non
fuit punitum; hoc autem est falsum: ergo contradictorium ius ex quo
sequitur est verum. Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per
peccatum Ade omnes peccatores essemus, (dicente Apostolo "Sicut
per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum
mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccaverunt"); si
de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc
essemus filii ire natura, natura scilicet depravata. Sed hoc non est,
cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre: "Qui
predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum,
secundum propositum voluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue,
in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus
redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum
divitias glorie sue que superhabundavit in nobis"; cum etiam
Cristus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne:
"Consummatum est"; nam ubi consummatum est, nichil restat
agendum. Propter convenientiam sciendum quod "punitio" non
est simpliciter "pena iniuriam inferenti", sed "pena
iflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi";
unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, "punitio"
non est, sed potius "iniuria" est dicenda. Unde dicebat
ille Moysi: "Quis constituit te iudicem super nos?". Si
ergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena
punitio non fuisset. Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra
totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in
carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut ait Propheta,
puniretur. Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius
vicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset nisi romanum
Imperium de iure fuisset. Hinc est quod Herodes, quamvis ignorans
quid faceret, sicut et Cayphas cum verum dixit de celesti decreto,
Cristum Pilato remisit ad iudicandum, ut Lucas in evangelio suo
tradit. Erat enim Herodes non vicem Tyberii gerens sub signo aquile
vel sub signo senatus, sed rex regno singulari ordinatus ab eo et sub
signo regni sibi commissi gubernans. Desinant igitur Imperium
exprobrare romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum videant
sponsum Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse.
Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de
iure orbis Imperium ascivisse.
O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si vel nunquam infirmator
ille Imperii tui natus fuisset, vel nunquam sua pia intentio ipsum
fefellisset!
LIBRO TERZO
I
"Conclusit ora leonum, et non nocuerunt michi: quia coram eo
iustitia inventa est in me".
In principio huius operis propositum fuit de tribus questionibus,
prout materia pateretur, inquirere; de quarum duabus primis in
superioribus libris, ut credo, sufficienter peractum est. Nunc autem
de tertia restat agendum: cuius quidem veritas, quia sine rubore
aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me
causa erit. Sed quia de trono inmutabili suo Veritas deprecatur,
Salomon etiam silvam Proverbiorum ingrediens meditandam
veritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor
morum Phylosophus familiaria destruenda pro veritate suadet; assumpta
fiducia de verbis Danielis premissis, in quibus divina potentia
clipeus defensorum veritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei
loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin
accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens
ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum
liberavit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra,
spectante mundo, eiciam. Quid timeam, cum Spiritus Patri et Filio
coecternus aiat per os David: "In memoria ecterna erit iustus,
ab auditione mala non timebit"?
Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo
luminaria magna versatur: rornarum scilicet Pontificem et romanum
Principem, et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure
Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo
dependeat an ab aliquo Dei vicario vel ministro, quem Petri
successorem intelligo, qui vere claviger est regni celorum.
II
Ad presentem questionem discutiendam sicut in superioribus est peractum, aliquod principium est assummendum in virtute cuius aperiende veritatis argumenta formentur; nam sine prefixo principio etiam vera dicendo laborare quid prodest, cum principlum solum assummendorum mediorum sit radix? Hec igitur irrefragabilis veritas prefigatur: scilicet quod illud quod nature intentioni repugnat Deus nolit. Nam si hoc verum non esset, contradictorium eius non esset falsum, quod est: Deum non nolle quod nature intentioni repugnat. Et si hoc non falsum, nec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente. Sed ad non nolle altelum duorum sequitur de necessitate: aut velle aut non velle; sicut ad non odire necessario sequitur aut amare aut non amare; non enim non amare est odire, nec non velle est nolle, ut de se patet. Que si falsa non sunt, ista non erit falsa: "Deus vult quod non vult"; cuius falsitas non habet superiorem. Quod autem verum sit quod dicitur sic declaro: manifestum est quod Deus finem nature vult, aliter celum otiose moveret; quod dicendum non est. Si Deus vellet impedimentum finis, vellet etiam finem impedimenti, aliter etiam otiose vellet; et cum finis impedimenti sit non esse rei impedite, sequeretur Deum velle non esse finem nature, quem dicitur velle esse. Si enim Deus non vellet impedimentum finis, prout non vellet sequeretur ad non velle nichil de impedimento curare, sive esset sive non esset; sed qui impedimentum non curat, rem que potest impediri non curat, et per consequens non habet in voluntate; et quod quis non habet in voluntate, non vult. Propter quod si finis nature impediri potest - quod potest - de necessitate sequitur quod Deus finem nature non vult; et sic sequitur quod prius: videlicet Deum velle quod non vult. Verissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda secuntur.
III
In introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionis
veritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad
tollendum litigium; sed que fuit secunde questionis, quasi equaliter
ad ignorantiam et litigium se habebat (multa etenim ignoramus de
quibus non litigamus. Nam geometra circuli quadraturam ignorat: non
tamen de ipsa litigat; theologus vero numerum angelorum ignorat: non
tamen de illo litigium facit; Egiptius vero civilitatem Scitharum
ignorat, non propter hoc de ipsorum civilitate contendit). Huius
quidem tertie questionis veritas tantum habet litigium, ut,
quemadmodum in aliis ignorantia solet esse causa litigii, sic et hic
litigium causa ignorantie sit magis. Hominibus nanque rationis
intuitu voluntatem prevolantibus hoc sepe contingit: ut, male
affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et
pertinaciter suam denegent cecitatem. Unde fit persepe quod non solum
falsitas patrocinium habeat, sed ut plerique de suis terminis
egredientes per aliena castra discurrant; ubi nichil intelligentes,
ipsi nichil intelliguntur: et sic provocant quosdam ad iram, quosdam
ad dedignationem, nonnullos ad risum. Igitur contra veritatem que
queritur tria hominum genera maxime colluctantur. Summus nanque
Pontifex, domini nostri Iesu Cristi vicarius et Petri successor, cui
non quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse
clavium, necnon alii gregum cristianorum pastores, et alii quos credo
zelo solo matris Ecclesie promoveri, veritati quam ostensurus sum de
zelo forsan - ut dixi - non de superbia contradicunt. Quidam vero
alii, quorum obstinata cupiditas lumen rationis - extinxit et dum ex
patre dyabolo sunt, Ecclesie se filios esse dicunt - non solum in hac
questione litigium movent, sed sacratissimi principatus vocabolum
aborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenter
negarent. Sunt etiam tertii - quos decretalistas vocant - qui,
theologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et expertes, suis
decretalibus - quas profecto venerandas existimo - tota intentione
innixi, de illarum prevalentia - credo - sperantes, Imperio derogant.
Nec mirum, cum iam audiverim quendam de illis dicentem et procaciter
asserentem traditiones Ecclesie fidei fundamentum: quod quidem nefas
de oppinione mortalium illi summoveant qui ante traditiones Ecclesie
in Filium Dei Cristum sive venturum sive presentem sive iam passum
crediderunt, et credendo speraverunt, et sperantes karitate arserunt,
et ardentes ei coheredes factos esse mundus non dubitat. Et ut tales
de presenti gignasio totaliter excludantur, est advertendum quod
quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post
Ecclesiam Ante quidem Ecclesiam sunt vetus et novum Testamentum, quod
"in ecternum mandatum est" ut ait Propheta; hoc enim est
quod dicit Ecclesia loquens ad sponsum: "Trahe me post te".
Cum Ecclesia vero sunt veneranda illa concilia principalia quibus
Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse
discipulis ascensurum in celum "Ecce ego vobiscum sum in omnibus
diebus usque ad consummationem seculi", ut Matheus testatur.
Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini et aliorum, quos a Spiritu
Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum vel omnino non vidit vel,
si vidit, minime degustavit. Post Ecclesiam vero sunt traditiones
quas "decretales" dicunt: que quidem etsi auctoritate
apostolica sunt venerande, fundamentali tamen Scripture postponendas
esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgaverit de
contrario. Cum enim interrogassent: "Quare discipuli tui
traditionem seniorum transgrediuntur?" - negligebant enim manuum
lotionem - Cristus eis Matheo testante, respondit: "Quare et vos
transgredimimi mandatum Dei propter traditionem vestram?". In
quo satis innuit traditionem postponendam. Quod si traditiones
Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse est ut non
Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus accedat
auctoritas. Hiique solas traditiones habentes ab hoc ut dicebatur
gignasio excludendi sunt: oportet enim, hanc veritatem venantes, ex
hiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas investigando procedere`.
Hiis itaque sic exclusis, exludendi sunt alii qui, corvorum plumis
operti, oves albas in grege Domini se iactant. Hii sunt impietatis
filii qui, ut flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt,
fratres expellunt, et denique iudicem habere nolunt. Nam cur ad eos
ratio quereretur, cum sua cupiditate detenti principia non
viderent?
Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga
matrem Ecclesiam ducti, ipsam que queritur veritatem ignorant: cum
quibus illa reverentia fretus quam pius filius debet patri, quam pius
filius matri, pius in Cristum, pius in Ecclesiam, pius in pastorem,
pius in omnes cristianam religionem profitentes, pro salute veritatis
in hoc libro certamen incipio.
IV
Isti vero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes
auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere velut artifex
inferior dependet ab architecto, pluribus et diversis argumentis
moventur; que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam
gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum vero
rationis indicium habere nituntur. Dicunt enim primo, secundum
scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria -
luminare maius et luminare minus - ut alterum preesset diei et
alterum preesset nocti: que allegorice dicta esse intelligebant ista
duo regimina: scilicet spirituale et temporale. Deinde arguunt quod,
quemadmodum luna, que est luminare minus, non habet lucem nisi prout
recipit a sole, sic nec regnum temporale auctoritatem habet nisi
prout recipit a spirituali regimine.
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissolvendas prenotandum
quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis,
solutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse
in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut
scilicet assummendo falsum, aut non sillogizando; que duo Phylosophus
obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: "Quia falsa
recipiunt et non sillogizantes sunt". Et accipio hic largo modo
"falsum" etiam pro "inoppinabili", quod in
materia probabili habet naturam falsi. Si vero in forma sit peccatum,
conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam
sillogisticam non esse servatam Si vero peccatum sit in materia, aut
est quia "simpliciter" falsum assumptum est, aut quia
falsum "secundum quid". Si "simpliciter", per
interemptionem assumpti solvendum est; si "secundum quid",
per distinctionem.
Hoc viso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum
evidentiam advertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare
contingit: aut querendo ipsum ubi non est, aut accipiendo aliter quam
accipi debeat. Propter primum dicit Augustinus in Civitate Dei:
"Non omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid putanda
sunt, sed propter illa que aliquid significant etiam ea que nichil
significant actexuntur. Solo vomere terra proscinditur; sed ut hoc
fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria".
Propter secundum idem ait in Doctrina Cristiana, loquens de
illo aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit,
quod "ita fallitur ac si quisquam deserens viam eo tamen per
girum pergeret quo via illa perducit"; et subdit: "Demonstrandum
est ut consuetudine deviandi etiam in transversum aut perversum ire
cogatur". Deinde innuit causam quare cavendum sit hoc in
Scripturis, dicens: "Titubabit fides, si Divinarum
Scripturarum vacillat autoritas". Ego autem dico quod si
talia fiunt de ignorantia, correctione diligenter adhibita
ignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in nubibus
formidaret; si vero industria, non aliter cum sic errantibus est
agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non ad comunem
utilitatem secuntur, sed ad propriam retorquere conantur. O summum
facinus, etiamsi contingat in sompniis, ecterni Spiritus intentione
abuti! Non enim peccatur in Moysen, non in David, non in Iob, non in
Matheum, non in Paulum, sed in Spiritum Sanctum qui loquitur in
illis. Nam quanquam scribe divini eloquii multi sint, unicus tamen
dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos
explicare dignatus est.
Hiis itaque prenotatis, ad id quod superius dicebatur dico per
interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typice
importare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota vis argumenti
consistit. Quod autem ille sensus omnino sustineri non possit,
duplici via potest ostendi. Primo quia, cum huiusmodi regimina sint
accidentia quedam ipsius hominis, videretur Deus usus fuisse ordine
perverso accidentia prius producendo quam proprium subiectum: quod
absurdum est dicere de Deo; nam illa duo luminaria producta sunt die
quarto et homo die sexto, ut patet in Lictera. Preterea, cum ista
regimina sint hominum directiva in quosdam fines, ut infra patebit,
si homo stetisset in statu innocentie in quo a Deo factus est,
talibus directivis non indiguisset: sunt ergo huiusmodi regimina
remedia contra infirmitatem peccati. Cum ergo non solum in die quarto
peccator homo non erat, sed etiam simpliciter homo non erat,
producere remedia fuisset otiosum: quod est contra divinam bonitatem.
Stultus enim esset medicus qui, ante nativitatem hominis, pro
apostemate futuro illi emplastrum conficeret. Non igitur dicendum est
quod quarto die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequens
intentio Moysi esse non potuit illa quam fingunt. Potest etiam hoc,
mendacio tollerando, per distinctionem dissolvi: mitior nanque est in
adversarium solutio distinctiva; non enim omnino mentiens esse
videtur, sicut interemptiva illum videri facit. Dico ergo quod licet
luna non habeat lucem habundanter nisi ut a sole recipit, non propter
hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole. Unde sciendum quod aliud est
esse ipsius lune, aliud virtus eius, et aliud operari. Quantum est ad
esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad virtutem,
nec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motore
proprio, influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim
aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est. Sed quantum
ad melius et virtuosius operandum, recipit aliquid a sole, quia lucem
habundantem: qua recepta, virtuosius operatur. Sic ergo dico quod
regnum temporale non recipit esse a spirituali, nec virtutem que est
eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter; sed bene ab eo
recipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in
terra benedictio summi Pontificis infundit illi. Et ideo argumentum
peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas
maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui
est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen
temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali. Nam in
extremitate maioris ponunt "lucem", in predicato vero
conclusionis "auctoritatem": que sunt res diverse subiecto
et ratione, ut visum est.
V
Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Levi et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii alter vero regiminis temporalis. Deinde sic arguunt ex hiis: sicut se habuit Levi ad Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium; Levi precessit Iudam in nativitate, ut patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate. Et hoc vero de facili solvitur; ram cum dicunt quod Levi et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissolvere: sed concedatur. Et cum arguendo inferunt "sicut Levi precedit in nativitate sic Ecclesia in auctoritate", dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est "auctoritas" et aliud "nativitas", subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F, F vero et C diversa sunt. Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad nativitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri. Et sic instantia videtur errare secundum "non causam ut causa".
VI
De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet. Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei vicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei vicarius, Ecclesie universalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt. Et ad hoc dicendum per interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei vicarium, quia non ut vicarius sed ut legatus spetialis ad hoc, sive nuntius portans mandatum Domini expressum, hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et hoc retulit. Unde sciendum quod aliud est esse vicarium, aliud est esse nuntium sive ministrum: sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem. Nam vicarius est cui iurisdictio cum lege vel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos iurisdictionis commisse de lege vel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus omnino ignorat. Nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola virtute fabri operatur sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum. Non igitur sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod vicarius Dei hoc facere possit. Multa enim Deus per angelos fecit et facit et facturus est que vicarius Dei, Petri successor, facere non posset. Unde argumentum istorum est "a toto ad partem", construendo sic "homo potest videre et audire : ergo oculus potest videre et audire". Et hoc non tenet; teneret autem "destructive", sic: "homo non potest volare: ergo nec brachia hominis possunt volare". Et similiter sic: "Deus per nuntium facere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis: ergo nec vicarius eius facere potest".
VII
Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristi vicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque auctoritatem. Ad hoc respondens licteram Mathei et sensum confiteor, sel quod ex illa inferre conantur interimo. Sillogizant enim sic: "Deus est dominus spiritualium et temporalium; summus Pontifex est vicarius Dei: ergo est dominus spiritualium et temporalium". Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter Nam aliud est "Deus", quod subicitur in maiori, et aliud "vicarius Dei", quod predicatur in minori. Et si quis instaret de vicarii equivalentia inutilis est instantia: quia nullus vicariatus sive divinus sive humanus, equivalere potest principali auctoritati: quod patet de levi. Nam scimus quod successor Petri non equivalet divine auctoritati saltem in operatione nature: non enim posset facere terram ascendere sursum, nec ignem descendere deorsum per offitium sibi commissum. Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut evidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto Scimus etiam quod vicarius hominis non equivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod suum non est. Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet. Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere vicarium in omnibus equivalentem: qua re instantia nullam emcaciam habet
VIII
Item assummunt de lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum: "Et
quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis; et
quodcunque solveris super terram erit solutum et in celis"; quod
etiam omnibus apostolis est dictum. Similiter accipiunt de lictera
Mathei, similiter et Iohannis: ex cuo arguunt successorem Petri omnia
de concessione Dei posse tam ligare quam solvere; et inde inferunt
posse solvere leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare
pro regimine temporali: unde bene sequeretur illud quod dicunt. Et
dicendum ad hoc per distinctionem circa maiorem sillogismi quo
utuntur. Sillogizant enim sic: "Petrus potuit solvere omnia et
ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo successor
Petri potest omnia solvere et ligare". Unde inferunt
auctoritatem et decreta Imperii solvere et ligare ipsum posse.
Minorem concedo, maiorem vero non sine distinctione. Et ideo dico
quod hoc signum universale "omnie", quod includitur in
"quodcunque", nunquam distribuit extra ambitum termini
distributi. Nam si dico "omne animal currit", "omne"
distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; si
vero dico "omnis homo currit", tunc signum universale non
distribuit nisi pro suppositis huius termini "homo"; et cum
dico "omnis grammaticus", tunc distributio magis coartatur.
Propter quod semper videndum est quid est quod signum universale
habet distribuere: quo viso, facile apparebit quantum sua distributio
dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi. Unde cum
dicitur "quodcunque ligaveris", si illud "quodcunque"
summeretur absolute, verum esset quod dicunt; et non solum hoc facere
posset, quin etiam solvere uxorem a viro et ligare ipsam alteri
vivente primo: quod nullo modo potest. Posset etiam solvere me non
penitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset. Cum ergo ita sit,
manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio sed
respective ad aliquid. Quod autem illa respiciat satis est evidens
considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio
subiungitur. Dicit enim Cristus Petro: "Tibi dabo claves regni
celorum", hoc est "Faciam te hostiarium regni celodum",
Deinde subdit "et quodcunque": quod est "omne quod",
id est "et omne quod ad istud offitium spectabit solvere poteris
et ligare". Et sic signum universale quod includitur in
"quodcunque" contrahitur in sua distributione ab offitio
clavium regno celorum: et sic assummendo, vera est illa propositio;
absolute vero non, ut patet. Et ideo dico quod etsi successor Petri,
secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit solvere et ligare,
non tamen propter hoc sequitur quod possit solvere seu ligare decreta
Imperii sive leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc
spectare ad offitium clavium: cuius contrarium inferius ostendetur.
|
|
|
|
IX
Accipiunt etiam illud Luce, quod Petrus dixit Cristo, cum ait "Ecce
duo gladii hic", et dicunt quod per illos duos gladios duo
predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi
erat, hoc est apud se: unde arguunt illa duo regimina secundum
auctoritatem apud successorem Petri consistere. Et ad hoc dicendum
per interemptionem sensus in quo fundant argumentum. Dicunt enim
illos duos gladios quos assignavit Petrus, duo prefata regimina
importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non
fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito
respondebat ad rerum superficiem tantum.
Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit
inmanifestum, si considerentur verba precedentia et causa verborum.
Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde Lucas
incipit superius sic: "Venit autem dies azimorum in quo necesse
erat occidi Pascha", in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus
de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis
suis. Item sciendum quod ubi ista verba intervenerunt erant simul
omnes duodecim discipuli; unde parum post verba premissa dicit Lucas:
"Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum
eo". Et ex hinc continuato colloquio venit ad hec: "Quando
misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit
vobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet
sacculum tollat, similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam
et emat gladium". In quo satis aperte intentio Cristi
manifestatur; non enim dixit "ematis vel habeatis duos gladios"
ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret "qui non habet
emat" ut quilibet haberet unum. Et hoc etiam dicebat premonens
eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi diceret:
"Quousque fui vobiscum, recepti eratis; nunc fugabimini. Unde
oportet vos preparare vobis etiam ea que iam prohibui vobis propter
necessitatem". Itaque si responsio Petri, que est ad hoc,
fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam que erat Cristi:
de quo Cristus ipsum increpasset sicut multotiens increpavit, cum
inscie responderet. Hic autem non fecit, sed acquievit dicens ei
"Satis est"; quasi diceret: "Propter necessitatem
dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere possunt".
Et quod Petrus
de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et
impremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas
impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis. Hanc
suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes. Scribit autem
Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos "Quem me esse
dicitis?", Petrum ante omnes respondisse: "Tu es Cristus,
filius Dei vivi". Scribit etiam quod, cum Cristus diceret
discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus
assumpsit cum et cepit increpare illum dicens: "Absit a te,
Domine; non erit tibi hoc"; ad quem Cristus, redarguens,
conversus dixit: "Vade post me, Sathana". Item scribit quod
in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et Elye et
duorum filiorum Zebedei, dixit: "Domine, bonum est nos hic esse;
si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Elye
unum". Item scribit quod, cum discipuli essent in navicula
tempore noctis et Cristus ambularet super acquam, Petrus dixit:
"Domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas". Item
scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis,
Petrus respondit: "Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego
nunquam scandalizabor"; et infra: "Etiamsi oportuerit me
mori tecum, non te negabo". Et hoc etiam contestatur Marcus;
Lucas vero scribit Petrum etiam dixisse Cristo, parum supra verba
premissa de gladiis: "Domine, tecum paratus sum in carcerem et
in mortem ire". Iohannes autem dicit de illo quod, cum Cristus
vellet sibi lavare pedes, Petrus ait: "Domine, tu michi lavas
pedes?"; et infra: "Non lavabis michi pedes in ecternum"
Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri servum: quod etiam
conscribunt omnes quatuor. Dicit etiam Iohannes ipsum introivisse
subito, cum venit in monumentum, videns alium discipulum cunctantem
ad hostium. Dicit iterum quod, existente Iesu in litore post
resurrectionem, "Cum Petrus audisset quia Dominus est, tunica
succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare". Ultimo
dicit quod, cum Petrus vidisset Iohannem, dixit Iesu: "Domine
hic autem quid?". Iuvat quippe talia de Archimandrita nostro in
laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur
quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici
respondebat ad Cristum. Quod si verba illa Cristi et Petri typice
sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed
referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic:
"Nolite ergo arbitrari quia veni mictere pacem in terram: non
veni pacem mictere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus
patrem suum" etc. Quod quidem fit tam verbo quam opere; propter
quod dicebat Lucas ad Theophilum "que cepit Iesus facere et
docere". Talem gladium Cristum emere precipiebat, quem duplicem
ibi esse Petrus etiam respondebat. Ad verba enim et opera parati
erant, per que facerent quod Cristus dicebat se venisse facturum per
gladium, ut dictum est.
X
Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a lepra
intercessione Silvestri tunc summi Pontificis, Imperii sedem,
scilicet Romam, donavit Ecclesie cum multis aliis Imperii
dignitatibus. Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem
assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et
ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi
volunt.
Positis
et solutis igitur argumentis que radices in divinis eloquiis habere
videbantur, restant nunc illa ponenda et solvenda que in gestis
humanis et ratione humana radicantur. Ex quibus primum est quod
premictitur, quod sic sillogizant: "ea que sunt Ecclesie nemo de
iure habere potest nisi ab Ecclesia" et hoc conceditur "romanum
regimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab
Ecclesia"; et minorem probant per ea que de Constantino superius
tacta sunt. Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua
probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii
dignitatem, nec Ecclesia recipere. Et cum pertinaciter instant, quod
dico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per offitium sibi
deputatum que sunt contra illud offitium; quia sic idem, in quantum
idem, esset contrarium sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contra
offitium deputatum Imperatori est scindere Imperium, cum offitium
eius sit humanum genus uni velle et uni nolle tenere subiectum, ut in
primo huius de facili videri potest; ergo scindere Imperium
Imperatori non licet Si ergo alique dignitates per Constantinum
essent alienate ut dicunt ab Imperio, et cessissent in potestatem
Ecclesie, scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non
sunt etiam qui Cristum verum Deum lancea perforarunt. Preterea, sicut
Ecclesia suum habet fundamentum, sic et Imperium suum. Nam Ecclesie
fundamentum Cristus est; unde Apostolus ad Corinthios:
"Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum
est, quod est Cristus Iesus" Ipse est petra super quam
hedificata est Ecclesia. Imperii vero fundamentum ius humanum est.
Modo dico quod, sicut Ecclesie fundamento suo contrariari non licet,
sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum "Que
est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super
dilectum?" sic et Imperio licitum non est contra ius humanum
aliquid facere. Sed contra ius humanum esset, si se ipsum Imperium
destrueret: ergo Imperio se ipsum destruere non licet. Cum ergo
scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in
unitate Monarchie universalis, manifestum est quod Imperii
auctoritate fungenti scindere Imperium non licet. Quod autem
destruere Imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est
manifestum.
Preterea, omnis iurisdictio prior est suo iudice: iudex enim ad
iurisdictionem ordinatur, et non e converso; sed Imperium est
iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo
cornprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator,
quia ad ipsam Imperator est ordinatus, et non e converso. Ex quo
patet quod Imperator ipsam permutare non potest in quantum Imperator,
cum ab ea recipiat esse quod est. Modo dico sic: aut ille Imperator
erat cum dicitur Ecclesie contulisse, aut non; et si non, planum est
quod nichil poterat de Imperio conferre; si sic, cum talis collatio
esset minoratio iurisdictionis, in quantum Imperator hoc facere non
poterat. Amplius, si unus Imperator aliquam particulam ab Imperii
iurisdictione discindere posset, eadem ratione et alius. Et cum
iurisdictio temporalis finita sit et omne finitum per finitas
decisiones assummatur, sequeretur quod iurisdictio prima posset
annichilari: quod est irrationabile. Adhuc, cum conferens habeat se
per modum agentis et cui confertur per modum patientis, ut placet
Phylosopho in quarto ad Nicomacum, non solum ad collationem
esse licitam requiritur dispositio conferentis sed etiam eius cui
confertur: videtur enim in patiente et disposito actus activorum
inesse. Sed Ecclesia omnino indisposita erat ad temporalia recipienda
per preceptum prohibitivum expressum, ut habemus per Matheum sic:
"Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis
vestris, non peram in via" etc. Nam etsi per Lucam habemus
relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri
et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam invenire
non potui. Qua re, si Ecclesia recipere non poterat, dato quod
Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa non erat
possibilis propter patientis indispositionem. Patet igitur quod nec
Ecclesia recipere per modum possessionis nec ille conferre per modum
alienationis poterat. Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie
Patrimonium et alia deputare inmoto semper superiori dominio, cuius
unitas divisionem non patitur. Poterat et vicarius Dei recipere non
tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi
pauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur.
Adhuc dicunt
quod Adrianus papa Carolum Magnum sibi et Ecclesie advocavit ob
iniuriam Longobardorum, tempore Desiderii regis eorum; et quod
Carolus ab eo recepit Imperii dignitatem non obstante quod Michael
imperabat apud Constantinopolim. Propter quod dicunt quod omnes qui
fuerunt Romanorum Imperatores post ipsum et ipsi advocati Ecclesie
sunt et debent ab Ecclesia advocari: ex quo etiam sequeretur illa
dependentia quam concludere volunt. Et ad hoc infringendum dico quod
nichil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius Nam si sic, eodem
modo auctoritas Ecclesie probaretur dependere ab Imperatore, postquam
Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon
in exilium in Saxoniam duxit.
XI
Ratione vero sic arguunt. Summunt etenim sibi principium de decimo
Prime phylosophie dicentes: omnia que sunt unius generis
reducuntur ad unum, quod est mensura omnium que sub illo genere sunt;
sed omnes homines sunt unius generis: ergo debent reduci ad unum,
tanquam ad mensuram omnium eorum. Et cum summus Antistes et Imperator
sint homines, si conclusio illa est vera, oportet quod reducantur ad
unum hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur
quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad
mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod volunt. Ad
hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt "Ea que sunt unius
generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est
metrum in ipso", verum dicunt. Et similiter verum dicunt
dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter verum
concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum
metrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa
et Imperatore, falluntur "secundum accidens". Ad cuius
evidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse
Papam; et eodem modo aliud est esse hominem, aliud esse Imperatorem,
sicut aliud est esse hominem, et aliud est esse patrem et dominum.
Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur
spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie;
pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio
per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere
"ad aliquid", sive "relationis". Aliter omnia
reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma
accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie
subsistentis: quod est falsum. Cum ergo Papa et Imperator sint id
quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum,
que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub
ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in
quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per
consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere. Unde dico quod
alia est mensura ad quam habent reduci prout sunt homines, et alia
prout sunt et Papa et Imperator Nam, prout sunt homines, habent
reduci ad optimum hominem, qui est mensura omnium aliorum, et ydea ut
dicam quisquis ille sit ad existentem maxime unum in genere suo: ut
haberi potest ex ultimis ad Nicomacum. In quantum vero sunt
relativa quedam, ut patet, reducenda sunt vel ad invicem, si alterum
subalternatur alteri vel in spetie comunicant per naturam relationis,
vel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem
unitatem. Sed non potest dici quod alterum subalternetur alteri, quia
sic alterum de altero predicaretur: quod est falsum; non enim dicimus
"Imperator est Papa", nec e converso. Nec potest dici quod
comunicent in spetie, cum alia sit ratio Pape, alia Imperatoris, in
quantum huiusmodi: ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri.
Propter quod
sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relativum ad
relativum. Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes
superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo
respectu cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum
sint relativa, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse
respectus superpositionis absque differentialibus aliis. Et hoc erit
vel ipse Deus, in quo respectus omnis universaliter unitur, vel
aliqua substantia Deo inferior, in qua respectus superpositionis per
differentiam superpositionis a simplici respectu descendens
particuletur. Et sic patet quod Papa et Imperator, in quantum
homines, habent reduci ad unum; in quantum vero Papa et Imperator, ad
aliud: et per hoc patet ad rationem.
XII
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum veritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur: que quidem veritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est Et hoc erit ostensum vel si auctoritas Ecclesie removeatur ab illa cum de alia non sit altercatio vel si "ostensive" probetur a Deo inmediate dependere. Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non virtuante, aliud habet totam suam virtutem, non est causa illius virtutis; sed, Ecclesia non existente aut non virtuante, Imperium habuit totam suam virtutem: ergo Ecclesia non est causa virtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit virtus et auctoritas eius. Sit Ecclesia A, Imperium B, auctoritas sive virtus Imperii C; si, non existente A, C est in B, inpossibile est A esse causam eius quod est C esse in B cum inpossibile sit effectum precedere causam in esse. Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam presertim efficientem, de qua intenditur. Maior propositio huius demonstrationis declarata, est in terminis; minorem Cristus et Ecclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendo, ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad Festum: "Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari"; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: "Ne timeas, Paule, Cesari te oportet assistere", et infra iterum Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia: "Contradicentibus autem Iudeis, coactus sum appellare Cesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte". Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa verba nuntiasset, nec ille qui dicebat "Cupio dissolvi et esse cum Cristo" incompetentem iudicem appellasset. Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputavit ei de iure deputare non potuisset; et sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus velit oblationes esse inmaculatas iuxta illud Levitici : "Omnis oblatio, quam conferetis Domino, absque fermento erit". Quod quidem preceptum licet ad offerentes faciem habere videatur, nichilominus est per consequens ad recipientes; stultum enim est credere Deum velle recipi quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem precipiatur Levitis: "Nolite contaminare animas vestras nec tangatis quicquid eorum, ne inmundi sitis". Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est valde inconveniens: ergo falsum erat illud ex quo sequebatur.
XIII
Amplius, si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel saltem ex illis prevalentium: nulla est alia rimula, per quam virtus hec ad Ecclesiam manare potuisset; sed a nullo istorum habet: ergo virtutem predictam non habet. Quod autem a nullo istorum habeat sic apparet. Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem divinam aut per naturalem quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen convertitur. Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit. Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis "Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam", et alibi "Opus consummavi quod dedisti michi ut faciam", manifestum est quod ei natura legem non dedit. Sed nec per divinam: omnis nanque divina lex duorum Testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem sive curam sacerdotio primo vel novissimo commendatam fuisse. Quinymo invenio sacerdotes primos ab illa de precepto remotos, ut patet per ea que Deus ad Moysen; et sacerdotes novissimos, per ea que Cristus ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret. Quod autem a se non receperit de facili patet. Nichil est quod dare possit quod non habet; unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit ut habetur in hiis que De simpliciter ente. Sed constat quod, si Ecclesia sibi dedit illam virtutem, non habebat illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quod est inpossibile Quod vero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter. Et quod etiam ab assensu omnium vel prevalentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asyani et Affricani omnes, quinetiam maior pars Europam colentium hoc aborreat? Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
XIV
Item, illud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarum virtutum, cum virtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numero virtutum suarum. Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: (nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu). Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tsm in dictis quam in factis comprehensa: vita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oves. (Unde ipse in Iohanne formam sue vite relinquens "Exemplum" inquit "dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis"; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, "Petre," inquit "sequere me"). Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegavit: "Regnum" inquit "meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc". Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat "quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius", sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat. Velut si aureum sigillum loqueretur de se dicens "non sum mensura in aliquo genere"; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem. Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere vel sentire, contrarium forme, ut patet, sive nature, quod idem est. Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione vel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta vel oppinata, sicut verum et falsum ab esse rei vel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet. Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo "ad inconveniens" probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
XV
Licet in precedenti capitulo ducendo "ad inconveniens"
ostensum sit auctoritatem Imperii ad auctoritate summi Pontificis non
causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a
Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei vicario
non dependet, quod a Deo dependeat. Et ideo, ad perfectam
determinationem propositi, "ostensive" probandum est
Imperatorem, sive mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem
universi, qui Deus est. Ad huius autem intelligentiam sciendum quod
homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et
incorruptibilium; propter quod recte a phylosophis assimilatur
orizonti, qui est medium duorum emisperiorum. Nam homo, si
consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et
corpus, corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam,
scilicet animam, incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus
inquit de ipsa, prout incorruptibilis est, in secundo De anima
cum dixit: "Et solum hoc contingit separari, tanquam perpetuum,
a corruptibili". Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium
et incorruptibilium, cum omne medium sapiat naturam extremorum,
necesse est hominem sapere utranque naturam. Et cum omnis natura ad
ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis duplex finis
existat: ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et
corruptibilitatem participat, sic solus inter omnia entia in duo
ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis
est, alterum vero prout incorruptibilis.
Duos igitur fines providentia illa inenarrabilis homini proposuit
intendendos: beatitudinem scilicet huius vite, que in operatione
proprie virtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur; et
beatitudinem vite ecterne, que consistit in fruitione divini aspectus
ad quam propria virtus ascendere non potest, nisi lumine divino
adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. Ad has quidem
beatitudines, velut ad diversas conclusiones, per diversa media
venire oportet. Nam ad primam per phylosophica documenta venimus,
dummodo illa sequamur secundum virtutes morales et intellectuales
operando; ad secundam vero per documenta spiritualia que humanam
rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum virtutes
theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. Has igitur
conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione
que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per
prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum
Cristum et per eius discipulos supernaturalem veritatem ac nobis
necessariam revelavit, humana cupiditas postergaret nisi homines,
tanquam equi, sua bestialitate vagantes "in camo et freno"
compescerentur in via. Propter quod opus fuit homini duplici
directivo secundum duplicem finem: scilicet summo Pontifice, qui
secundum revelata humanum genus perduceret ad vitam ecternam, et
Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad
temporalem felicitatem dirigeret. Et cum ad hunc portum vel nulli vel
pauci et hii cum difficultate nimia, pervenire possint, nisi sedatis
fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis
tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet
intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in
areola ista mortalium libere cum pace vivatur. Cumque dispositio
mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur,
necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode
locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo
qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur. Hic autem
est solus ille qui hanc preordinavit, ut per ipsam ipse providens
suis ordinibus queque connecteret. Quod si ita est, solus eligit
Deus, solus ipse confirmat, cum superiorem non habeat. Ex quo haberi
potest ulterius quod nec isti qui nunc, nec alii cuiuscunque modi
dicti fuerint "electores", sic dicendi sunt: quin potius
"denuntiatores divine providentie" sunt habendi. Unde fit
quod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est
indulta, vel quia omnes vel quia quidam eorum, nebula cupiditatis
obtenebrati, divine dispensationis faciem non discernunt. Sic ergo
patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de
Fonte universalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce
sue simplicitatis unitus, in multiplices alveos influit ex
habundantia bonitatis.
Et iam satis videor metam actigisse propositam. Enucleata nanque
veritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi
necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an
romanus populus de iure Imperium sibi asciverit, nec non illius
ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo vel ab alio
dependeret inmediate. Que quidem veritas ultime questionis non sic
stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo romano
Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad
inmortalem felicitatem ordinetur. Illa igitur reverentia Cesar utatur
ad Petrum qua primogenitus filius debet uti ad patrem: ut luce
paterne gratie illustratus virtuosius orbem terre irradiet, cui ab
Illo solo prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium
gubernator.